|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod excaecatio et obduratio
semper ordinentur ad salutem eius qui excaecatur et obduratur. Dicit
enim Augustinus, in Enchirid., quod Deus, cum sit summe bonus,
nullo modo permitteret fieri aliquod malum, nisi posset ex quolibet
malo elicere bonum. Multo igitur magis ordinat ad bonum illud malum
cuius ipse est causa. Sed excaecationis et obdurationis Deus est
causa, ut dictum est. Ergo haec ordinantur ad salutem eius qui
excaecatur vel induratur.
2. Praeterea, Sap. I dicitur quod Deus non delectatur in
perditione impiorum. Videretur autem in eorum perditione delectari,
si eorum excaecationem in bonum eorum non converteret, sicut medicus
videretur delectari in afflictione infirmi, si medicinam amaram, quam
infirmo propinat, ad eius sanitatem non ordinaret. Ergo Deus
excaecationem convertit in bonum excaecatorum.
3. Praeterea, Deus non est personarum acceptor, ut dicitur Act.
X. Sed quorundam excaecationem ordinat ad eorum salutem, sicut
quorundam Iudaeorum, qui excaecati sunt ut Christo non crederent, et
non credentes occiderent, et postmodum compuncti converterentur, sicut
de quibusdam legitur Act. II; ut patet per Augustinum, in libro
de quaest. Evang. Ergo Deus omnium excaecationem convertit in eorum
salutem.
Sed contra, non sunt facienda mala ut veniant bona, ut dicitur Rom.
III. Sed excaecatio est malum. Ergo Deus non excaecat aliquos
propter eorum bonum.
Respondeo dicendum quod excaecatio est quoddam praeambulum ad
peccatum. Peccatum autem ad duo ordinatur, ad unum quidem per se,
scilicet ad damnationem; ad aliud autem ex misericordi Dei
providentia, scilicet ad sanationem, inquantum Deus permittit aliquos
cadere in peccatum, ut peccatum suum agnoscentes, humilientur et
convertantur, sicut Augustinus dicit, in libro de natura et gratia.
Unde et excaecatio ex sui natura ordinatur ad damnationem eius qui
excaecatur, propter quod etiam ponitur reprobationis effectus, sed ex
divina misericordia excaecatio ad tempus ordinatur medicinaliter ad
salutem eorum qui excaecantur. Sed haec misericordia non omnibus
impenditur excaecatis, sed praedestinatis solum, quibus omnia
cooperantur in bonum, sicut dicitur Rom. VIII. Unde quantum ad
quosdam, excaecatio ordinatur ad sanationem, quantum autem ad alios,
ad damnationem, ut Augustinus dicit, in III de quaest. Evang.
Ad primum ergo dicendum quod omnia mala quae Deus facit vel permittit
fieri, ordinantur in aliquod bonum, non tamen semper in bonum eius in
quo est malum, sed quandoque ad bonum alterius, vel etiam totius
universi. Sicut culpam tyrannorum ordinavit in bonum martyrum; et
poenam damnatorum ordinat in gloriam suae iustitiae.
Ad secundum dicendum quod Deus non delectatur in perditione hominum
quantum ad ipsam perditionem, sed ratione suae iustitiae, vel propter
bonum quod inde provenit.
Ad tertium dicendum quod hoc quod Deus aliquorum excaecationem ordinat
in eorum salutem, misericordiae est, quod autem excaecatio aliorum
ordinetur ad eorum damnationem, iustitiae est. Quod autem
misericordiam quibusdam impendit et non omnibus, non facit personarum
acceptionem in Deo, sicut in primo dictum est.
Ad quartum dicendum quod mala culpae non sunt facienda ut veniant
bona, sed mala poenae sunt inferenda propter bonum.
|
|