|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non tantum sit
boni. Eadem enim est potentia oppositorum, sicut visus albi et
nigri. Sed bonum et malum sunt opposita. Ergo voluntas non solum est
boni, sed etiam mali.
2. Praeterea, potentiae rationales se habent ad opposita
prosequenda, secundum philosophum. Sed voluntas est potentia
rationalis, est enim in ratione, ut dicitur in III de anima. Ergo
voluntas se habet ad opposita. Non ergo tantum ad volendum bonum, sed
etiam ad volendum malum.
3. Praeterea, bonum et ens convertuntur. Sed voluntas non solum
est entium, sed etiam non entium, volumus enim quandoque non ambulare
et non loqui. Volumus etiam interdum quaedam futura, quae non sunt
entia in actu. Ergo voluntas non tantum est boni.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod malum est praeter voluntatem, et quod omnia bonum appetunt.
Respondeo dicendum quod voluntas est appetitus quidam rationalis.
Omnis autem appetitus non est nisi boni. Cuius ratio est quia
appetitus nihil aliud est quam inclinatio appetentis in aliquid. Nihil
autem inclinatur nisi in aliquid simile et conveniens. Cum igitur
omnis res, inquantum est ens et substantia, sit quoddam bonum,
necesse est ut omnis inclinatio sit in bonum. Et inde est quod
philosophus dicit, in I Ethic., quod bonum est quod omnia
appetunt. Sed considerandum est quod, cum omnis inclinatio
consequatur aliquam formam, appetitus naturalis consequitur formam in
natura existentem, appetitus autem sensitivus, vel etiam intellectivus
seu rationalis, qui dicitur voluntas, sequitur formam apprehensam.
Sicut igitur id in quod tendit appetitus naturalis, est bonum existens
in re; ita id in quod tendit appetitus animalis vel voluntarius, est
bonum apprehensum. Ad hoc igitur quod voluntas in aliquid tendat, non
requiritur quod sit bonum in rei veritate, sed quod apprehendatur in
ratione boni. Et propter hoc philosophus dicit, in II Physic.,
quod finis est bonum, vel apparens bonum.
Ad primum ergo dicendum quod eadem potentia est oppositorum, sed non
eodem modo se habet ad utrumque. Voluntas igitur se habet et ad bonum
et ad malum, sed ad bonum, appetendo ipsum; ad malum vero, fugiendo
illud. Ipse ergo actualis appetitus boni vocatur voluntas, secundum
quod nominat actum voluntatis, sic enim nunc loquimur de voluntate.
Fuga autem mali magis dicitur noluntas. Unde sicut voluntas est
boni, ita noluntas est mali.
Ad secundum dicendum quod potentia rationalis non se habet ad quaelibet
opposita prosequenda, sed ad ea quae sub suo obiecto convenienti
continentur, nam nulla potentia prosequitur nisi suum conveniens
obiectum. Obiectum autem voluntatis est bonum. Unde ad illa opposita
prosequenda se habet voluntas, quae sub bono comprehenduntur, sicut
moveri et quiescere, loqui et tacere, et alia huiusmodi, in utrumque
enim horum fertur voluntas sub ratione boni.
Ad tertium dicendum quod illud quod non est ens in rerum natura,
accipitur ut ens in ratione, unde negationes et privationes dicuntur
entia rationis. Per quem etiam modum futura, prout apprehenduntur,
sunt entia. Inquantum igitur sunt huiusmodi entia, apprehenduntur sub
ratione boni, et sic voluntas in ea tendit. Unde philosophus dicit,
in V Ethic., quod carere malo habet rationem boni.
|
|