|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit eorum
quae sunt ad finem, sed tantum finis. Dicit enim philosophus, in
III Ethic., quod voluntas est finis, electio autem eorum quae
sunt ad finem.
2. Praeterea, ad ea quae sunt diversa genere, diversae potentiae
animae ordinantur, ut dicitur in VI Ethic. Sed finis et ea quae
sunt ad finem sunt in diverso genere boni, nam finis, qui est bonum
honestum vel delectabile, est in genere qualitatis, vel actionis aut
passionis; bonum autem quod dicitur utile, quod est ad finem, est in
ad aliquid, ut dicitur in I Ethic. Ergo, si voluntas est finis,
non erit eorum quae sunt ad finem.
3. Praeterea, habitus proportionantur potentis, cum sint earum
perfectiones. Sed in habitibus qui dicuntur artes operativae, ad
aliud pertinet finis, et ad aliud quod est ad finem, sicut ad
gubernatorem pertinet usus navis, qui est finis eius; ad navifactivam
vero constructio navis, quae est propter finem. Ergo, cum voluntas
sit finis, non erit eorum quae sunt ad finem.
Sed contra est, quia in rebus naturalibus per eandem potentiam aliquid
pertransit media, et pertingit ad terminum. Sed ea quae sunt ad
finem, sunt quaedam media per quae pervenitur ad finem sicut ad
terminum. Ergo, si voluntas est finis, ipsa etiam est eorum quae
sunt ad finem.
Respondeo dicendum quod voluntas quandoque dicitur ipsa potentia qua
volumus; quandoque autem ipse voluntatis actus. Si ergo loquamur de
voluntate secundum quod nominat potentiam, sic se extendit et ad
finem, et ad ea quae sunt ad finem. Ad ea enim se extendit unaquaeque
potentia, in quibus inveniri potest quocumque modo ratio sui obiecti,
sicut visus se extendit ad omnia quaecumque participant quocumque modo
colorem. Ratio autem boni, quod est obiectum potentiae voluntatis,
invenitur non solum in fine, sed etiam in his quae sunt ad finem. Si
autem loquamur de voluntate secundum quod nominat proprie actum, sic,
proprie loquendo, est finis tantum. Omnis enim actus denominatus a
potentia, nominat simplicem actum illius potentiae, sicut intelligere
nominat simplicem actum intellectus. Simplex autem actus potentiae est
in id quod est secundum se obiectum potentiae. Id autem quod est
propter se bonum et volitum, est finis. Unde voluntas proprie est
ipsius finis. Ea vero quae sunt ad finem, non sunt bona vel volita
propter seipsa, sed ex ordine ad finem. Unde voluntas in ea non
fertur, nisi quatenus fertur in finem, unde hoc ipsum quod in eis
vult, est finis. Sicut et intelligere proprie est eorum quae secundum
se cognoscuntur, scilicet principiorum, eorum autem quae cognoscuntur
per principia, non dicitur esse intelligentia, nisi inquantum in eis
ipsa principia considerantur, sic enim se habet finis in
appetibilibus, sicut se habet principium in intelligibilibus, ut
dicitur in VII Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de voluntate,
secundum quod proprie nominat simplicem actum voluntatis, non autem
secundum quod nominat potentiam.
Ad secundum dicendum quod ad ea quae sunt diversa genere ex aequo se
habentia, ordinantur diversae potentiae, sicut sonus et color sunt
diversa genera sensibilium, ad quae ordinantur auditus et visus. Sed
utile et honestum non ex aequo se habent, sed sicut quod est secundum
se et secundum alterum. Huiusmodi autem semper referuntur ad eandem
potentiam, sicut per potentiam visivam sentitur et color, et lux, per
quam color videtur.
Ad tertium dicendum quod non quidquid diversificat habitum,
diversificat potentiam, habitus enim sunt quaedam determinationes
potentiarum ad aliquos speciales actus. Et tamen quaelibet ars
operativa considerat et finem et id quod est ad finem. Nam ars
gubernativa considerat quidem finem, ut quem operatur, id autem quod
est ad finem, ut quod imperat. E contra vero navifactiva considerat
id quod est ad finem, ut quod operatur, id vero quod est finis, ut ad
quod ordinat id quod operatur. Et iterum in unaquaque arte operativa
est aliquis finis proprius, et aliquid quod est ad finem, quod proprie
ad illam artem pertinet.
|
|