|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod eodem actu voluntas
feratur in finem, et in id quod est ad finem. Quia secundum
philosophum, ubi est unum propter alterum, ibi est unum tantum. Sed
voluntas non vult id quod est ad finem, nisi propter finem. Ergo
eodem actu movetur in utrumque.
2. Praeterea, finis est ratio volendi ea quae sunt ad finem, sicut
lumen est ratio visionis colorum. Sed eodem actu videtur lumen et
color. Ergo idem est motus voluntatis quo vult finem, et ea quae sunt
ad finem.
3. Praeterea, idem numero motus naturalis est qui per media tendit
ad ultimum. Sed ea quae sunt ad finem, comparantur ad finem sicut
media ad ultimum. Ergo idem motus voluntatis est quo voluntas fertur
in finem, et in ea quae sunt ad finem.
Sed contra, actus diversificantur secundum obiecta. Sed diversae
species boni sunt finis, et id quod est ad finem, quod dicitur utile.
Ergo non eodem actu voluntas fertur in utrumque.
Respondeo dicendum quod, cum finis sit secundum se volitus, id autem
quod est ad finem, inquantum huiusmodi, non sit volitum nisi propter
finem; manifestum est quod voluntas potest ferri in finem sine hoc quod
feratur in ea quae sunt ad finem; sed in ea quae sunt ad finem,
inquantum huiusmodi, non potest ferri, nisi feratur in ipsum finem.
Sic ergo voluntas in ipsum finem dupliciter fertur, uno modo,
absolute secundum se; alio modo, sicut in rationem volendi ea quae
sunt ad finem. Manifestum est ergo quod unus et idem motus voluntatis
est quo fertur in finem, secundum quod est ratio volendi ea quae sunt
ad finem, et in ipsa quae sunt ad finem. Sed alius actus est quod
fertur in ipsum finem absolute. Et quandoque praecedit tempore, sicut
cum aliquis primo vult sanitatem, et postea, deliberans quomodo possit
sanari, vult conducere medicum ut sanetur. Sicut etiam et circa
intellectum accidit, nam primo aliquis intelligit ipsa principia
secundum se; postmodum autem intelligit ea in ipsis conclusionibus,
secundum quod assentit conclusionibus propter principia.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod voluntas
fertur in finem, ut est ratio volendi ea quae sunt ad finem.
Ad secundum dicendum quod quandocumque videtur color, eodem actu
videtur lumen, potest tamen videri lumen sine hoc quod videatur color.
Et similiter quandocumque quis vult ea quae sunt ad finem, vult eodem
actu finem, non tamen e converso.
Ad tertium dicendum quod in executione operis, ea quae sunt ad finem
se habent ut media, et finis ut terminus. Unde sicut motus naturalis
interdum sistit in medio, et non pertingit ad terminum; ita quandoque
operatur aliquis id quod est ad finem, et tamen non consequitur finem.
Sed in volendo est e converso, nam voluntas per finem devenit ad
volendum ea quae sunt ad finem; sicut et intellectus devenit in
conclusiones per principia, quae media dicuntur. Unde intellectus
aliquando intelligit medium, et ex eo non procedit ad conclusionem.
Et similiter voluntas aliquando vult finem, et tamen non procedit ad
volendum id quod est ad finem.
Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, patet solutio per ea quae
supra dicta sunt. Nam utile et honestum non sunt species boni ex aequo
divisae, sed se habent sicut propter se et propter alterum. Unde
actus voluntatis in unum potest ferri sine hoc quod feratur in alterum,
sed non e converso.
|
|