|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Diabolus sit homini
directe causa peccandi. Peccatum enim directe in affectu consistit.
Sed Augustinus dicit, IV de Trin., quod Diabolus suae societati
malignos affectus inspirat. Et Beda, super Act., dicit quod
Diabolus animam in affectum malitiae trahit. Et Isidorus dicit, in
libro de summo bono, quod Diabolus corda hominum occultis
cupiditatibus replet. Ergo Diabolus directe est causa peccati.
2. Praeterea, Hieronymus dicit quod sicut Deus est perfector
boni, ita Diabolus est perfector mali. Sed Deus est directe causa
bonorum nostrorum. Ergo Diabolus est directe causa peccatorum
nostrorum.
3. Praeterea, philosophus probat, in quodam cap. Ethicae
Eudemicae, quod oportet esse quoddam principium extrinsecum humani
consilii. Consilium autem humanum non solum est de bonis, sed etiam
de malis. Ergo sicut Deus movet ad consilium bonum, et per hoc
directe est causa boni; ita Diabolus movet hominem ad consilium
malum, et per hoc sequitur quod Diabolus directe sit causa peccati.
Sed contra est quod Augustinus probat, in I et III de Lib.
Arb., quod nulla alia re fit mens hominis serva libidinis, nisi
propria voluntate. Sed homo non fit servus libidinis nisi per
peccatum. Ergo causa peccati non potest esse Diabolus, sed sola
propria voluntas.
Respondeo dicendum quod peccatum actus quidam est. Unde hoc modo
potest esse aliquid directe causa peccati, per quem modum aliquis
directe est causa alicuius actus. Quod quidem non contingit nisi per
hoc quod proprium principium illius actus movet ad agendum. Proprium
autem principium actus peccati est voluntas, quia omne peccatum est
voluntarium. Unde nihil potest directe esse causa peccati, nisi quod
potest movere voluntatem ad agendum. Voluntas autem, sicut supra
dictum est, a duobus moveri potest, uno modo, ab obiecto, sicut
dicitur quod appetibile apprehensum movet appetitum; alio modo, ab eo
quod interius inclinat voluntatem ad volendum. Hoc autem non est nisi
vel ipsa voluntas, vel Deus, ut supra ostensum est. Deus autem non
potest esse causa peccati, ut dictum est. Relinquitur ergo quod ex
hac parte sola voluntas hominis sit directe causa peccati eius. Ex
parte autem obiecti, potest intelligi quod aliquid moveat voluntatem
tripliciter. Uno modo, ipsum obiectum propositum, sicut dicimus quod
cibus excitat desiderium hominis ad comedendum. Alio modo, ille qui
proponit vel offert huiusmodi obiectum. Tertio modo, ille qui
persuadet obiectum propositum habere rationem boni, quia et hic
aliqualiter proponit proprium obiectum voluntati, quod est rationis
bonum verum vel apparens. Primo igitur modo, res sensibiles exterius
apparentes movent voluntatem hominis ad peccandum, secundo autem et
tertio modo, vel Diabolus, vel etiam homo, potest incitare ad
peccandum, vel offerendo aliquid appetibile sensui, vel persuadendo
rationi. Sed nullo istorum trium modorum potest aliquid esse directa
causa peccati, quia voluntas non ex necessitate movetur ab aliquo
obiecto nisi ab ultimo fine, ut supra dictum est; unde non est
sufficiens causa peccati neque res exterius oblata, neque ille qui eam
proponit, neque ille qui persuadet. Unde sequitur quod Diabolus non
sit causa peccati directe et sufficienter; sed solum per modum
persuadentis, vel proponentis appetibile.
Ad primum ergo dicendum quod omnes illae auctoritates, et si quae
similes inveniantur, sunt referendae ad hoc quod Diabolus suggerendo,
vel aliqua appetibilia proponendo, inducit in affectum peccati.
Ad secundum dicendum quod similitudo illa est attendenda quantum ad
hoc, quod Diabolus quodammodo est causa peccatorum nostrorum, sicut
Deus est aliquo modo causa bonorum nostrorum. Non tamen attenditur
quantum ad modum causandi, nam Deus causat bona interius movendo
voluntatem, quod Diabolo convenire non potest.
Ad tertium dicendum quod Deus est universale principium omnis
interioris motus humani, sed quod determinetur ad malum consilium
voluntas humana, hoc directe quidem est ex voluntate humana; et a
Diabolo per modum persuadentis, vel appetibilia proponentis.
|
|