|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Diabolus non possit
inducere ad peccandum interius instigando. Interiores enim motus
animae sunt quaedam opera vitae. Sed nullum opus vitae potest esse
nisi a principio intrinseco; nec etiam opus animae vegetabilis, quod
est infimum inter opera vitae. Ergo Diabolus secundum interiores
motus non potest hominem instigare ad malum.
2. Praeterea, omnes interiores motus, secundum ordinem naturae, a
sensibus exterioribus oriuntur. Sed praeter ordinem naturae aliquid
operari est solius Dei, ut in primo dictum est. Ergo Diabolus non
potest in interioribus motibus hominis aliquid operari, nisi secundum
ea quae exterioribus sensibus apparent.
3. Praeterea, interiores actus animae sunt intelligere et
imaginari. Sed quantum ad neutrum horum potest Diabolus aliquid
operari. Quia, ut in primo habitum est, Diabolus non imprimit in
intellectum humanum. In phantasiam etiam videtur quod imprimere non
possit, quia formae imaginatae, tanquam magis spirituales, sunt
digniores quam formae quae sunt in materia sensibili; quas tamen
Diabolus imprimere non potest, ut patet ex his quae in primo habita
sunt. Ergo Diabolus non potest secundum interiores motus inducere
hominem ad peccatum.
Sed contra est quia secundum hoc nunquam tentaret hominem nisi
visibiliter apparendo. Quod patet esse falsum.
Respondeo dicendum quod interior pars animae est intellectiva et
sensitiva. Intellectiva autem continet intellectum et voluntatem. Et
de voluntate quidem iam dictum est quomodo ad eam Diabolus se habet.
Intellectus autem per se quidem movetur ab aliquo illuminante ipsum ad
cognitionem veritatis, quod Diabolus circa hominem non intendit, sed
magis obtenebrare rationem ipsius ad consentiendum peccato. Quae
quidem obtenebratio provenit ex phantasia et appetitu sensitivo. Unde
tota interior operatio Diaboli esse videtur circa phantasiam et
appetitum sensitivum. Quorum utrumque commovendo, potest inducere ad
peccatum, potest enim operari ad hoc quod imaginationi aliquae formae
imaginariae praesententur; potest etiam facere quod appetitus
sensitivus concitetur ad aliquam passionem. Dictum est enim in primo
libro quod natura corporalis spirituali naturaliter obedit ad motum
localem. Unde et Diabolus omnia illa causare potest quae ex motu
locali corporum inferiorum provenire possunt, nisi virtute divina
reprimatur. Quod autem aliquae formae repraesententur imaginationi,
consequitur quandoque ad motum localem. Dicit enim philosophus, in
libro de somno et vigilia, quod cum animal dormierit, descendente
plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt motus,
sive impressiones relictae ex sensibilium motionibus, quae in
sensibilibus speciebus conservantur, et movent principium
apprehensivum, ita quod apparent ac si tunc principium sensitivum a
rebus ipsis exterioribus immutaretur. Unde talis motus localis
spirituum vel humorum potest procurari a Daemonibus, sive dormiant
sive vigilent homines, et sic sequitur quod homo aliqua imaginetur.
Similiter etiam appetitus sensitivus concitatur ad aliquas passiones
secundum quendam determinatum motum cordis et spirituum. Unde ad hoc
etiam Diabolus potest cooperari. Et ex hoc quod passiones aliquae
concitantur in appetitu sensitivo, sequitur quod et motum sive
intentionem sensibilem praedicto modo reductam ad principium
apprehensivum, magis homo percipiat, quia, ut philosophus in eodem
libro dicit, amantes modica similitudine in apprehensionem rei amatae
moventur. Contingit etiam ex hoc quod passio est concitata, ut id
quod proponitur imaginationi, iudicetur prosequendum, quia ei qui a
passione detinetur, videtur esse bonum id ad quod per passionem
inclinatur. Et per hunc modum Diabolus interius inducit ad
peccandum.
Ad primum ergo dicendum quod opera vitae semper etsi sint ab aliquo
principio intrinseco, tamen ad ea potest cooperari aliquod exterius
agens, sicut etiam ad opera animae vegetabilis operatur calor
exterior, ut facilius digeratur cibus.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi apparitio formarum imaginabilium
non est omnino praeter ordinem naturae. Nec est per solum imperium,
sed per motum localem, ut dictum est.
Unde patet responsio ad tertium, quia formae illae sunt a sensibus
acceptae primordialiter.
|
|