|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia peccata hominum
sint ex suggestione Diaboli. Dicit enim Dionysius, IV cap. de
Div. Nom., quod multitudo Daemonum causa est omnium malorum et
sibi et aliis.
2. Praeterea, quicumque peccat mortaliter, efficitur servus
Diaboli; secundum illud Ioan. VIII, qui facit peccatum, servus
est peccati. Sed ei aliquis in servitutem addicitur, a quo superatus
est, ut dicitur II Petr. II. Ergo quicumque facit peccatum,
superatus est a Diabolo.
3. Praeterea, Gregorius dicit quod peccatum Diaboli est
irreparabile, quia cecidit nullo suggerente. Si igitur aliqui homines
peccarent per liberum arbitrium, nullo suggerente, eorum peccatum
esset irremediabile, quod patet esse falsum. Ergo omnia peccata
humana a Diabolo suggeruntur.
Sed contra est quod dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, non
omnes cogitationes nostrae malae a Diabolo excitantur, sed aliquoties
ex nostri arbitrii motu emergunt.
Respondeo dicendum quod occasionaliter quidem et indirecte Diabolus
est causa omnium peccatorum nostrorum, inquantum induxit primum hominem
ad peccandum, ex cuius peccato intantum vitiata est humana natura, ut
omnes simus ad peccandum proclives, sicut diceretur esse causa
combustionis lignorum qui ligna siccaret, ex quo sequeretur quod facile
incenderentur. Directe autem non est causa omnium peccatorum
humanorum, ita quod singula peccata persuadeat. Quod Origenes probat
ex hoc, quia etiam si Diabolus non esset, homines haberent appetitum
cibi et venereorum et similium, qui posset esse inordinatus nisi
ratione ordinaretur, quod subiacet libero arbitrio.
Ad primum ergo dicendum quod multitudo Daemonum est causa omnium
malorum nostrorum secundum primam originem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod non solum fit servus alicuius qui ab eo
superatur, sed etiam qui se ei voluntarie subiicit. Et hoc modo fit
servus Diaboli qui motu proprio peccat.
Ad tertium dicendum quod peccatum Diaboli fuit irremediabile, quia
nec aliquo suggerente peccavit, nec habuit aliquam pronitatem ad
peccandum ex praecedenti suggestione causatam. Quod de nullo hominis
peccato dici potest.
|
|