|
Deinde considerandum est de causa peccati ex parte hominis. Cum autem
homo sit causa peccati alteri homini exterius suggerendo, sicut et
Diabolus, habet quendam specialem modum causandi peccatum in alterum
per originem. Unde de peccato originali dicendum est. Circa quod
tria consideranda occurrunt, primo, de eius traductione; secundo, de
eius essentia; tertio, de eius subiecto. Circa primum quaeruntur
quinque. Primo, utrum primum peccatum hominis derivetur per originem
in posteros. Secundo, utrum omnia alia peccata primi parentis, vel
etiam aliorum parentum, per originem in posteros deriventur. Tertio,
utrum peccatum originale derivetur ad omnes qui ex Adam per viam
seminis generantur. Quarto, utrum derivaretur ad illos qui miraculose
ex aliqua parte humani corporis formarentur. Quinto, utrum si femina
peccasset, viro non peccante, traduceretur originale peccatum.
|
|