|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod primum peccatum primi
parentis non traducatur ad alios per originem. Dicitur enim Ezech.
XVIII, filius non portabit iniquitatem patris. Portaret autem,
si ab eo iniquitatem traheret. Ergo nullus trahit ab aliquo parentum
per originem aliquod peccatum.
2. Praeterea, accidens non traducitur per originem, nisi traducto
subiecto, eo quod accidens non transit de subiecto in subiectum. Sed
anima rationalis, quae est subiectum culpae, non traducitur per
originem, ut in primo ostensum est. Ergo neque aliqua culpa per
originem traduci potest.
3. Praeterea, omne illud quod traducitur per originem humanam,
causatur ex semine. Sed semen non potest causare peccatum, eo quod
caret rationali parte animae, quae sola potest esse causa peccati.
Ergo nullum peccatum potest trahi per originem.
4. Praeterea, quod est perfectius in natura, virtuosius est ad
agendum. Sed caro perfecta non potest inficere animam sibi unitam,
alioquin anima non posset emundari a culpa originali dum est carni
unita. Ergo multo minus semen potest inficere animam.
5. Praeterea, philosophus dicit, in III Ethic., quod propter
naturam turpes nullus increpat, sed eos qui propter desidiam et
negligentiam. Dicuntur autem natura turpes qui habent turpitudinem ex
sua origine. Ergo nihil quod est per originem, est increpabile,
neque peccatum.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit. Quod non potest intelligi per modum
imitationis, propter hoc quod dicitur Sap. II, invidia Diaboli
mors intravit in orbem terrarum. Restat ergo quod per originem a primo
homine peccatum in mundo intravit.
Respondeo dicendum quod secundum fidem Catholicam est tenendum quod
primum peccatum primi hominis originaliter transit in posteros.
Propter quod etiam pueri mox nati deferuntur ad Baptismum, tanquam ab
aliqua infectione culpae abluendi. Contrarium autem est haeresis
Pelagianae, ut patet per Augustinum in plurimis suis libris. Ad
investigandum autem qualiter peccatum primi parentis originaliter possit
transire in posteros, diversi diversis viis processerunt. Quidam
enim, considerantes quod peccati subiectum est anima rationalis,
posuerunt quod cum semine rationalis anima traducatur, ut sic ex
infecta anima animae infectae derivari videantur. Alii vero, hoc
repudiantes tanquam erroneum, conati sunt ostendere quomodo culpa
animae parentis traducitur in prolem, etiam si anima non traducatur,
per hoc quod corporis defectus traducuntur a parente in prolem, sicut
si leprosus generat leprosum, et podagricus podagricum, propter
aliquam corruptionem seminis, licet talis corruptio non dicatur lepra
vel podagra. Cum autem corpus sit proportionatum animae, et defectus
animae redundent in corpus, et e converso; simili modo dicunt quod
culpabilis defectus animae per traductionem seminis in prolem
derivatur, quamvis semen actualiter non sit culpae subiectum. Sed
omnes huiusmodi viae insufficientes sunt. Quia dato quod aliqui
defectus corporales a parente transeant in prolem per originem; et
etiam aliqui defectus animae ex consequenti, propter corporis
indispositionem, sicut interdum ex fatuis fatui generantur, tamen hoc
ipsum quod est ex origine aliquem defectum habere, videtur excludere
rationem culpae, de cuius ratione est quod sit voluntaria. Unde etiam
posito quod anima rationalis traduceretur, ex hoc ipso quod infectio
animae prolis non esset in eius voluntate, amitteret rationem culpae
obligantis ad poenam, quia, ut philosophus dicit in III Ethic.,
nullus improperabit caeco nato, sed magis miserebitur. Et ideo alia
via procedendum est, dicendo quod omnes homines qui nascuntur ex
Adam, possunt considerari ut unus homo, inquantum conveniunt in
natura, quam a primo parente accipiunt; secundum quod in civilibus
omnes qui sunt unius communitatis, reputantur quasi unum corpus, et
tota communitas quasi unus homo. Porphyrius etiam dicit quod
participatione speciei plures homines sunt unus homo. Sic igitur multi
homines ex Adam derivati, sunt tanquam multa membra unius corporis.
Actus autem unius membri corporalis, puta manus, non est voluntarius
voluntate ipsius manus, sed voluntate animae, quae primo movet
membra. Unde homicidium quod manus committit, non imputaretur manui
ad peccatum, si consideraretur manus secundum se ut divisa a corpore,
sed imputatur ei inquantum est aliquid hominis quod movetur a primo
principio motivo hominis. Sic igitur inordinatio quae est in isto
homine, ex Adam generato, non est voluntaria voluntate ipsius sed
voluntate primi parentis, qui movet motione generationis omnes qui ex
eius origine derivantur, sicut voluntas animae movet omnia membra ad
actum. Unde peccatum quod sic a primo parente in posteros derivatur,
dicitur originale, sicut peccatum quod ab anima derivatur ad membra
corporis, dicitur actuale. Et sicut peccatum actuale quod per membrum
aliquod committitur, non est peccatum illius membri nisi inquantum
illud membrum est aliquid ipsius hominis, propter quod vocatur peccatum
humanum; ita peccatum originale non est peccatum huius personae, nisi
inquantum haec persona recipit naturam a primo parente. Unde et
vocatur peccatum naturae; secundum illud Ephes. II, eramus natura
filii irae.
Ad primum ergo dicendum quod filius dicitur non portare peccatum
patris, quia non punitur pro peccato patris, nisi sit particeps
culpae. Et sic est in proposito, derivatur enim per originem culpa a
patre in filium, sicut et peccatum actuale per imitationem.
Ad secundum dicendum quod, etsi anima non traducatur, quia virtus
seminis non potest causare animam rationalem; movet tamen ad ipsam
dispositive. Unde per virtutem seminis traducitur humana natura a
parente in prolem, et simul cum natura naturae infectio, ex hoc enim
fit iste qui nascitur consors culpae primi parentis, quod naturam ab eo
sortitur per quandam generativam motionem.
Ad tertium dicendum quod, etsi culpa non sit actu in semine, est
tamen ibi virtute humana natura, quam concomitatur talis culpa.
Ad quartum dicendum quod semen est principium generationis, quae est
proprius actus naturae, eius propagationi deserviens. Et ideo magis
inficitur anima per semen quam per carnem iam perfectam, quae iam
determinata est ad personam.
Ad quintum dicendum quod illud quod est per originem, non est
increpabile, si consideretur iste qui nascitur secundum se. Sed si
consideretur prout refertur ad aliquod principium, sic potest esse ei
increpabile, sicut aliquis qui nascitur patitur ignominiam generis ex
culpa alicuius progenitorum causatam.
|
|