|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod etiam alia peccata vel
ipsius primi parentis, vel proximorum parentum, traducantur in
posteros. Poena enim nunquam debetur nisi culpae. Sed aliqui
puniuntur iudicio divino pro peccato proximorum parentum; secundum
illud Exod. XX, ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem
patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Iudicio etiam
humano, in crimine laesae maiestatis, filii exheredantur pro peccato
parentum. Ergo etiam culpa proximorum parentum transit ad posteros.
2. Praeterea, magis potest transferre in alterum id quod habet
aliquis a seipso, quam id quod habet ex alio, sicut ignis magis potest
calefacere quam aqua calefacta, sed homo transfert in prolem per
originem peccatum quod habet ab Adam. Ergo multo magis peccatum quod
ipse commisit.
3. Praeterea, ideo contrahimus a primo parente peccatum originale,
quia in eo fuimus sicut in principio naturae, quam ipse corrupit. Sed
similiter fuimus in proximis parentibus sicut in quibusdam principiis
naturae, quae etsi sit corrupta, potest adhuc magis corrumpi per
peccatum, secundum illud Apoc. ult., qui in sordibus est,
sordescat adhuc. Ergo filii contrahunt peccata proximorum parentum per
originem, sicut et primi parentis.
Sed contra, bonum est magis diffusivum sui quam malum. Sed merita
proximorum parentum non traducuntur ad posteros. Ergo multo minus
peccata.
Respondeo dicendum quod Augustinus hanc quaestionem movet in
Enchiridio, et insolutam relinquit. Sed si quis diligenter
attendit, impossibile est quod aliqua peccata proximorum parentum, vel
etiam primi parentis praeter primum, per originem traducantur. Cuius
ratio est quia homo generat sibi idem in specie, non autem secundum
individuum. Et ideo ea quae directe pertinent ad individuum, sicut
personales actus et quae ad eos pertinent, non traducuntur a parentibus
in filios, non enim grammaticus traducit in filium scientiam
grammaticae, quam proprio studio acquisivit. Sed ea quae pertinent ad
naturam speciei, traducuntur a parentibus in filios, nisi sit defectus
naturae, sicut oculatus generat oculatum, nisi natura deficiat. Et
si natura sit fortis, etiam aliqua accidentia individualia propagantur
in filios, pertinentia ad dispositionem naturae, sicut velocitas
corporis, bonitas ingenii, et alia huiusmodi, nullo autem modo ea
quae sunt pure personalia, ut dictum est. Sicut autem ad personam
pertinet aliquid secundum seipsam, et aliquid ex dono gratiae; ita
etiam ad naturam potest aliquid pertinere secundum seipsam, scilicet
quod causatur ex principiis eius, et aliquid ex dono gratiae. Et hoc
modo iustitia originalis, sicut in primo dictum est, erat quoddam
donum gratiae toti humanae naturae divinitus collatum in primo parente.
Quod quidem primus homo amisit per primum peccatum. Unde sicut illa
originalis iustitia traducta fuisset in posteros simul cum natura, ita
etiam inordinatio opposita. Sed alia peccata actualia vel primi
parentis vel aliorum, non corrumpunt naturam quantum ad id quod naturae
est; sed solum quantum ad id quod personae est, idest secundum
pronitatem ad actum. Unde alia peccata non traducuntur.
Ad primum ergo dicendum quod poena spirituali, sicut Augustinus dicit
in epistola ad avitum, nunquam puniuntur filii pro parentibus, nisi
communicent in culpa, vel per originem vel per imitationem, quia omnes
animae immediate sunt Dei, ut dicitur Ezech. XVIII. Sed poena
corporali interdum, iudicio divino vel humano, puniuntur filii pro
parentibus, inquantum filius est aliquid patris secundum corpus.
Ad secundum dicendum quod illud quod habet aliquis ex se, magis potest
traducere, dummodo sit traducibile. Sed peccata actualia proximorum
parentum non sunt traducibilia, quia sunt pure personalia, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum quod primum peccatum corrumpit naturam humanam
corruptione ad naturam pertinente, alia vero peccata corrumpunt eam
corruptione pertinente ad solam personam.
|
|