|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum primi parentis
non transeat per originem in omnes homines. Mors enim est poena
consequens originale peccatum. Sed non omnes qui procedunt seminaliter
ex Adam, morientur, illi enim qui vivi reperientur in adventu
domini, nunquam morientur, ut videtur per quod dicitur I Thessal.
IV, nos qui vivimus, non praeveniemus in adventu domini eos qui
dormierunt. Ergo illi non contrahunt originale peccatum.
2. Praeterea, nullus dat alteri quod ipse non habet. Sed homo
baptizatus non habet peccatum originale. Ergo non traducit ipsum in
prolem.
3. Praeterea, donum Christi est maius quam peccatum Adae, ut
apostolus dicit, Rom. V. Sed donum Christi non transit in omnes
homines. Ergo nec peccatum Adae.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, mors in omnes
pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Respondeo dicendum quod secundum fidem Catholicam firmiter est
tenendum quod omnes homines, praeter solum Christum, ex Adam
derivati, peccatum originale ex eo contrahunt, alioquin non omnes
indigerent redemptione quae est per Christum; quod est erroneum.
Ratio autem sumi potest ex hoc quod supra dictum est, quod sic ex
peccato primi parentis traducitur culpa originalis in posteros, sicut a
voluntate animae per motionem membrorum traducitur peccatum actuale ad
membra corporis. Manifestum est autem quod peccatum actuale traduci
potest ad omnia membra quae nata sunt moveri a voluntate. Unde et
culpa originalis traducitur ad omnes illos qui moventur ab Adam motione
generationis.
Ad primum ergo dicendum quod probabilius et communius tenetur quod
omnes illi qui in adventu domini reperientur, morientur, et post
modicum resurgent, ut in tertio plenius dicetur. Si tamen hoc verum
sit quod alii dicunt, quod illi nunquam morientur, sicut Hieronymus
narrat diversorum opiniones in quadam epistola ad Minerium, de
resurrectione carnis; dicendum est ad argumentum, quod illi etsi non
moriantur, est tamen in eis reatus mortis, sed poena aufertur a Deo,
qui etiam peccatorum actualium poenas condonare potest.
Ad secundum dicendum quod peccatum originale per Baptismum aufertur
reatu, inquantum anima recuperat gratiam quantum ad mentem. Remanet
tamen peccatum originale actu quantum ad fomitem, qui est inordinatio
inferiorum partium animae et ipsius corporis, secundum quod homo
generat, et non secundum mentem. Et ideo baptizati traducunt peccatum
originale, non enim generant inquantum sunt renovati per Baptismum,
sed inquantum retinent adhuc aliquid de vetustate primi peccati.
Ad tertium dicendum quod, sicut peccatum Adae traducitur in omnes qui
ab Adam corporaliter generantur, ita gratia Christi traducitur in
omnes qui ab eo spiritualiter generantur per fidem et Baptismum, et
non solum ad removendam culpam primi parentis, sed etiam ad removendum
peccata actualia, et ad introducendum in gloriam.
|
|