|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, si aliquis formaretur
ex carne humana miraculose, contraheret originale peccatum. Dicit
enim quaedam Glossa Gen. IV, quod in lumbis Adae fuit tota
posteritas corrupta, quia non est separata prius in loco vitae, sed
postea in loco exilii. Sed si aliquis homo sic formaretur sicut dictum
est, caro eius separaretur in loco exilii. Ergo contraheret originale
peccatum.
2. Praeterea, peccatum originale causatur in nobis inquantum anima
inficitur ex carne. Sed caro tota hominis est infecta. Ergo ex
quacumque parte carnis homo formaretur, anima eius inficeretur
infectione originalis peccati.
3. Praeterea, peccatum originale a primo parente pervenit in omnes,
inquantum omnes in eo peccante fuerunt. Sed illi qui ex carne humana
formarentur, in Adam fuissent. Ergo peccatum originale
contraherent.
Sed contra est quia non fuissent in Adam secundum seminalem rationem;
quod solum causat traductionem peccati originalis, ut Augustinus
dicit, X super Gen. ad Litt.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, peccatum originale a
primo parente traducitur in posteros, inquantum moventur ab ipso per
generationem, sicut membra moventur ab anima ad peccatum actuale. Non
autem est motio ad generationem nisi per virtutem activam in
generatione. Unde illi soli peccatum originale contrahunt, qui ab
Adam descendunt per virtutem activam in generatione originaliter ab
Adam derivatam, quod est secundum seminalem rationem ab eo
descendere, nam ratio seminalis nihil aliud est quam vis activa in
generatione. Si autem aliquis formaretur virtute divina ex carne
humana, manifestum est quod vis activa non derivaretur ab Adam. Unde
non contraheret peccatum originale, sicut nec actus manus pertineret ad
peccatum humanum, si manus non moveretur a voluntate hominis, sed ab
aliquo extrinseco movente.
Ad primum ergo dicendum quod Adam non fuit in loco exilii nisi post
peccatum. Unde non propter locum exilii, sed propter peccatum,
traducitur originalis culpa ad eos ad quos activa eius generatio
pervenit.
Ad secundum dicendum quod caro non inficit animam nisi inquantum est
principium activum in generatione, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ille qui formaretur ex carne humana, fuisset
in Adam secundum corpulentam substantiam; sed non secundum seminalem
rationem, ut dictum est. Et ideo non contraheret originale peccatum.
|
|