|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod, si Adam non
peccasset, Eva peccante, filii originale peccatum contraherent.
Peccatum enim originale a parentibus contrahimus, inquantum in eis
fuimus, secundum illud apostoli, Rom. V, in quo omnes
peccaverunt. Sed sicut homo praeexistit in patre suo, ita in matre.
Ergo ex peccato matris homo peccatum originale contraheret, sicut et
ex peccato patris.
2. Praeterea, si Eva peccasset, Adam non peccante, filii
passibiles et mortales nascerentur, mater enim dat materiam in
generatione, ut dicit philosophus, in II de Generat. Animal.;
mors autem, et omnis passibilitas, provenit ex necessitate materiae.
Sed passibilitas et necessitas moriendi sunt poena peccati originalis.
Ergo, si Eva peccasset, Adam non peccante, filii contraherent
originale peccatum.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in libro III, quod spiritus
sanctus praevenit in virginem, de qua Christus erat absque peccato
originali nasciturus, purgans eam. Sed illa purgatio non fuisset
necessaria, si infectio originalis peccati non traheretur ex matre.
Ergo infectio originalis peccati ex matre trahitur. Et sic, Eva
peccante, eius filii peccatum originale contraherent, etiam si Adam
non peccasset.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit. Magis autem fuisset dicendum quod
per duos intrasset, cum ambo peccaverint; vel potius per mulierem,
quae primo peccavit; si femina peccatum originale in prolem
transmitteret. Non ergo peccatum originale derivatur in filios a
matre, sed a patre.
Respondeo dicendum quod huius dubitationis solutio ex praemissis
apparet. Dictum est enim supra quod peccatum originale a primo parente
traducitur inquantum ipse movet ad generationem natorum, unde dictum
est quod, si materialiter tantum aliquis ex carne humana generaretur,
originale peccatum non contraheret. Manifestum est autem secundum
doctrinam philosophorum, quod principium activum in generatione est a
patre, materiam autem mater ministrat. Unde peccatum originale non
contrahitur a matre, sed a patre. Et secundum hoc, si, Adam non
peccante, Eva peccasset, filii originale peccatum non contraherent.
E converso autem esset, si Adam peccasset, et Eva non peccasset.
Ad primum ergo dicendum quod in patre praeexistit filius sicut in
principio activo, sed in matre sicut in principio materiali et
passivo. Unde non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod quibusdam videtur quod, Eva peccante, si
Adam non peccasset, filii essent immunes a culpa, paterentur tamen
necessitatem moriendi, et alias passibilitates provenientes ex
necessitate materiae, quam mater ministrat, non sub ratione poenae,
sed sicut quosdam naturales defectus. Sed hoc non videtur conveniens.
Immortalitas enim et impassibilitas primi status non erat ex conditione
materiae, ut in primo dictum est; sed ex originali iustitiae, per
quam corpus subdebatur animae, quandiu anima esset subiecta Deo.
Defectus autem originalis iustitiae est peccatum originale. Si
igitur, Adam non peccante, peccatum originale non transfunderetur in
posteros propter peccatum Evae; manifestum est quod in filiis non
esset defectus originalis iustitiae. Unde non esset in eis
passibilitas vel necessitas moriendi.
Ad tertium dicendum quod illa purgatio praeveniens in beata virgine,
non requirebatur ad auferendum transfusionem originalis peccati, sed
quia oportebat ut mater Dei maxima puritate niteret. Non enim est
aliquid digne receptaculum Dei, nisi sit mundum; secundum illud
Psalmi XCII, domum tuam, domine, decet sanctitudo.
|
|