|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod originale peccatum non
sit habitus. Originale enim peccatum est carentia originalis
iustitiae, ut Anselmus dicit, in libro de concepto virginali, et sic
originale peccatum est quaedam privatio. Sed privatio opponitur
habitui. Ergo originale peccatum non est habitus.
2. Praeterea, actuale peccatum habet plus de ratione culpae quam
originale, inquantum habet plus de ratione voluntarii. Sed habitus
actualis peccati non habet rationem culpae, alioquin sequeretur quod
homo dormiens culpabiliter, peccaret. Ergo nullus habitus originalis
habet rationem culpae.
3. Praeterea, in malis actus semper praecedit habitum, nullus enim
habitus malus est infusus, sed acquisitus. Sed originale peccatum non
praecedit aliquis actus. Ergo originale peccatum non est habitus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo
puerorum, quod secundum peccatum originale parvuli sunt
concupiscibiles, etsi non sint actu concupiscentes. Sed habilitas
dicitur secundum aliquem habitum. Ergo peccatum originale est
habitus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est habitus.
Unus quidem quo inclinatur potentia ad agendum, sicut scientiae et
virtutes habitus dicuntur. Et hoc modo peccatum originale non est
habitus. Alio modo dicitur habitus dispositio alicuius naturae ex
multis compositae, secundum quam bene se habet vel male ad aliquid, et
praecipue cum talis dispositio versa fuerit quasi in naturam, ut patet
de aegritudine et sanitate. Et hoc modo peccatum originale est
habitus. Est enim quaedam inordinata dispositio proveniens ex
dissolutione illius harmoniae in qua consistebat ratio originalis
iustitiae, sicut etiam aegritudo corporalis est quaedam inordinata
dispositio corporis, secundum quam solvitur aequalitas in qua consistit
ratio sanitatis. Unde peccatum originale languor naturae dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut aegritudo corporalis habet aliquid
de privatione, inquantum tollitur aequalitas sanitatis; et aliquid
habet positive, scilicet ipsos humores inordinate dispositos, ita
etiam peccatum originale habet privationem originalis iustitiae, et cum
hoc inordinatam dispositionem partium animae. Unde non est privatio
pura, sed est quidam habitus corruptus.
Ad secundum dicendum quod actuale peccatum est inordinatio quaedam
actus, originale vero, cum sit peccatum naturae, est quaedam
inordinata dispositio ipsius naturae, quae habet rationem culpae
inquantum derivatur ex primo parente, ut dictum est. Huiusmodi autem
dispositio naturae inordinata habet rationem habitus, sed inordinata
dispositio actus non habet rationem habitus. Et propter hoc, peccatum
originale potest esse habitus, non autem peccatum actuale.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procedit de habitu quo potentia
inclinatur in actum, talis autem habitus non est peccatum originale.
Quamvis etiam ex peccato originali sequatur aliqua inclinatio in actum
inordinatum, non directe, sed indirecte, scilicet per remotionem
prohibentis, idest originalis iustitiae, quae prohibebat inordinatos
motus, sicut etiam ex aegritudine corporali indirecte sequitur
inclinatio ad motus corporales inordinatos. Nec debet dici quod
peccatum originale sit habitus infusus; aut acquisitus per actum nisi
primi parentis, non autem huius personae; sed per vitiatam originem
innatus.
|
|