|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in uno homine sint
multa originalia peccata. Dicitur enim in Psalmo l, ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Sed peccatum in quo homo concipitur, est originale. Ergo plura
peccata originalia sunt in uno homine.
2. Praeterea, unus et idem habitus non inclinat ad contraria,
habitus enim inclinat per modum naturae, quae tendit in unum. Sed
peccatum originale, etiam in uno homine, inclinat ad diversa peccata
et contraria. Ergo peccatum originale non est unus habitus, sed
plures.
3. Praeterea, peccatum originale inficit omnes animae partes. Sed
diversae partes animae sunt diversa subiecta peccati, ut ex praemissis
patet. Cum igitur unum peccatum non possit esse in diversis
subiectis, videtur quod peccatum originale non sit unum, sed multa.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, ecce agnus Dei, ecce qui
tollit peccatum mundi. Quod singulariter dicitur, quia peccatum
mundi, quod est peccatum originale, est unum; ut Glossa ibidem
exponit.
Respondeo dicendum quod in uno homine est unum peccatum originale.
Cuius ratio dupliciter accipi potest. Uno modo, ex parte causae
peccati originalis. Dictum est enim supra quod solum primum peccatum
primi parentis in posteros traducitur. Unde peccatum originale in uno
homine est unum numero; et in omnibus hominibus est unum proportione,
in respectu scilicet ad primum principium. Alio modo potest accipi
ratio eius ex ipsa essentia originalis peccati. In omni enim
inordinata dispositione unitas speciei consideratur ex parte causae;
unitas autem secundum numerum, ex parte subiecti. Sicut patet in
aegritudine corporali, sunt enim diversae aegritudines specie quae ex
diversis causis procedunt, puta ex superabundantia calidi vel frigidi,
vel ex laesione pulmonis vel hepatis; una autem aegritudo secundum
speciem, in uno homine non est nisi una numero. Causa autem huius
corruptae dispositionis quae dicitur originale peccatum, est una
tantum, scilicet privatio originalis iustitiae, per quam sublata est
subiectio humanae mentis ad Deum. Et ideo peccatum originale est unum
specie. Et in uno homine non potest esse nisi unum numero, in
diversis autem hominibus est unum specie et proportione, diversum autem
numero.
Ad primum ergo dicendum quod pluraliter dicitur in peccatis, secundum
illum morem divinae Scripturae quo frequenter ponitur pluralis numerus
pro singulari, sicut Matth. II, defuncti sunt qui quaerebant
animam pueri. Vel quia in peccato originali virtualiter praeexistunt
omnia peccata actualia, sicut in quodam principio, unde est multiplex
virtute. Vel quia in peccato primi parentis quod per originem
traducitur, fuerunt plures deformitates, scilicet superbiae,
inobedientiae, gulae, et alia huiusmodi. Vel quia multae partes
animae inficiuntur per peccatum originale.
Ad secundum dicendum quod unus habitus non potest inclinare per se et
directe, idest per propriam formam, ad contraria. Sed indirecte et
per accidens, scilicet per remotionem prohibentis, nihil prohibet,
sicut, soluta harmonia corporis mixti, elementa tendunt in loca
contraria. Et similiter, soluta harmonia originalis iustitiae,
diversae animae potentiae in diversa feruntur.
Ad tertium dicendum quod peccatum originale inficit diversas partes
animae, secundum quod sunt partes unius totius, sicut et iustitia
originalis continebat omnes animae partes in unum. Et ideo est unum
tantum peccatum originale. Sicut etiam est una febris in uno homine,
quamvis diversae partes corporis graventur.
|
|