|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum originale non
sit concupiscentia. Omne enim peccatum est contra naturam, ut dicit
Damascenus, in II libro. Sed concupiscentia est secundum naturam,
est enim proprius actus virtutis concupiscibilis, quae est potentia
naturalis. Ergo concupiscentia non est peccatum originale.
2. Praeterea, per peccatum originale sunt in nobis passiones
peccatorum; ut patet per apostolum, Rom. VII. Sed multae aliae
sunt passiones praeter concupiscentiam, ut supra habitum est. Ergo
peccatum originale non magis est concupiscentia quam aliqua alia
passio.
3. Praeterea, per peccatum originale deordinantur omnes animae
partes, ut dictum est. Sed intellectus est suprema inter animae
partes; ut patet per philosophum, in X Ethic. Ergo peccatum
originale magis est ignorantia quam concupiscentia.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract.,
concupiscentia est reatus originalis peccati.
Respondeo dicendum quod unumquodque habet speciem a sua forma. Dictum
est autem supra quod species peccati originalis sumitur ex sua causa.
Unde oportet quod id quod est formale in originali peccato, accipiatur
ex parte causae peccati originalis. Oppositorum autem oppositae sunt
causae. Est igitur attendenda causa originalis peccati ex causa
originalis iustitiae, quae ei opponitur. Tota autem ordinatio
originalis iustitiae ex hoc est, quod voluntas hominis erat Deo
subiecta. Quae quidem subiectio primo et principaliter erat per
voluntatem, cuius est movere omnes alias partes in finem, ut supra
dictum est. Unde ex aversione voluntatis a Deo, consecuta est
inordinatio in omnibus aliis animae viribus. Sic ergo privatio
originalis iustitiae, per quam voluntas subdebatur Deo, est formale
in peccato originali, omnis autem alia inordinatio virium animae se
habet in peccato originali sicut quiddam materiale. Inordinatio autem
aliarum virium animae praecipue in hoc attenditur, quod inordinate
convertuntur ad bonum commutabile, quae quidem inordinatio communi
nomine potest dici concupiscentia. Et ita peccatum originale
materialiter quidem est concupiscentia; formaliter vero, defectus
originalis iustitiae.
Ad primum ergo dicendum quod, quia in homine concupiscibilis
naturaliter regitur ratione, intantum concupiscere est homini
naturale, inquantum est secundum rationis ordinem, concupiscentia
autem quae transcendit limites rationis, est homini contra naturam.
Et talis est concupiscentia originalis peccati.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, omnes passiones
irascibilis ad passiones concupiscibilis reducuntur, sicut ad
principaliores. Inter quas concupiscentia vehementius movet, et magis
sentitur, ut supra habitum est. Et ideo concupiscentiae attribuitur,
tanquam principaliori, et in qua quodammodo omnes aliae passiones
includuntur.
Ad tertium dicendum quod, sicut in bonis intellectus et ratio
principalitatem habent, ita e converso in malis inferior pars animae
principalior invenitur, quae obnubilat et trahit rationem, ut supra
dictum est. Et propter hoc peccatum originale magis dicitur esse
concupiscentia quam ignorantia, licet etiam ignorantia inter defectus
materiales peccati originalis contineatur.
|
|