|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum originale non
sit aequaliter in omnibus. Est enim peccatum originale concupiscentia
inordinata, ut dictum est. Sed non omnes aequaliter sunt proni ad
concupiscendum. Ergo peccatum originale non est aequaliter in
omnibus.
2. Praeterea, peccatum originale est quaedam inordinata dispositio
animae, sicut aegritudo est quaedam inordinata dispositio corporis.
Sed aegritudo recipit magis et minus. Ergo peccatum originale recipit
magis et minus.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Nupt. et
Concupisc., quod libido transmittit originale peccatum in prolem.
Sed contingit esse maiorem libidinem unius in actu generationis, quam
alterius. Ergo peccatum originale potest esse maius in uno quam in
alio.
Sed contra est quia peccatum originale est peccatum naturae, ut dictum
est. Sed natura aequaliter est in omnibus. Ergo et peccatum
originale.
Respondeo dicendum quod in originali peccato sunt duo, quorum unum est
defectus originalis iustitiae; aliud autem est relatio huius defectus
ad peccatum primi parentis, a quo per vitiatam originem deducitur.
Quantum autem ad primum, peccatum originale non recipit magis et
minus, quia totum donum originalis iustitiae est sublatum; privationes
autem totaliter aliquid privantes, ut mors et tenebrae, non recipiunt
magis et minus, sicut supra dictum est. Similiter etiam nec quantum
ad secundum, aequaliter enim omnes relationem habent ad primum
principium vitiatae originis, ex quo peccatum originale recipit
rationem culpae; relationes enim non recipiunt magis et minus. Unde
manifestum est quod peccatum originale non potest esse magis in uno quam
in alio.
Ad primum ergo dicendum quod, soluto vinculo originalis iustitiae,
sub quo quodam ordine omnes vires animae continebantur, unaquaeque vis
animae tendit in suum proprium motum; et tanto vehementius, quanto
fuerit fortior. Contingit autem vires aliquas animae esse fortiores in
uno quam in alio, propter diversas corporis complexiones. Quod ergo
unus homo sit pronior ad concupiscendum quam alter, non est ratione
peccati originalis, cum in omnibus aequaliter solvatur vinculum
originalis iustitiae, et aequaliter in omnibus partes inferiores animae
sibi relinquantur, sed accidit hoc ex diversa dispositione
potentiarum, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod aegritudo corporalis non habet in omnibus
aequalem causam, etiam si sit eiusdem speciei, puta, si sit febris ex
cholera putrefacta, potest esse maior vel minor putrefactio, et
propinquior vel remotior a principio vitae. Sed causa originalis
peccati in omnibus est aequalis. Unde non est simile.
Ad tertium dicendum quod libido quae transmittit peccatum originale in
prolem, non est libido actualis, quia dato quod virtute divina
concederetur alicui quod nullam inordinatam libidinem in actu
generationis sentiret, adhuc transmitteret in prolem originale
peccatum. Sed libido illa est intelligenda habitualiter, secundum
quod appetitus sensitivus non continetur sub ratione vinculo originalis
iustitiae. Et talis libido in omnibus est aequalis.
|
|