|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum originale magis
sit in carne quam in anima. Repugnantia enim carnis ad mentem ex
corruptione originalis peccati procedit. Sed radix huius repugnantiae
in carne consistit, dicit enim apostolus ad Rom. VII, video aliam
legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Ergo originale
peccatum in carne principaliter consistit.
2. Praeterea, unumquodque potius est in causa quam in effectu,
sicut calor magis est in igne calefaciente quam in aqua calefacta. Sed
anima inficitur infectione originalis peccati per semen carnale. Ergo
peccatum originale magis est in carne quam in anima.
3. Praeterea, peccatum originale ex primo parente contrahimus,
prout in eo fuimus secundum rationem seminalem. Sic autem non fuit ibi
anima, sed sola caro. Ergo originale peccatum non est in anima, sed
in carne.
4. Praeterea, anima rationalis creata a Deo corpori infunditur.
Si igitur anima per peccatum originale inficeretur, consequens esset
quod ex sua creatione vel infusione inquinaretur. Et sic Deus esset
causa peccati, qui est auctor creationis et infusionis.
5. Praeterea, nullus sapiens liquorem pretiosum vasi infunderet ex
quo sciret ipsum liquorem infici. Sed anima rationalis est pretiosior
omni liquore. Si ergo anima ex corporis unione infici posset
infectione originalis culpae, Deus, qui ipsa sapientia est, nunquam
animam tali corpori infunderet. Infundit autem. Non ergo inquinatur
ex carne. Sic igitur peccatum originale non est in anima, sed in
carne.
Sed contra est quod idem est subiectum virtutis et vitii sive peccati,
quod contrariatur virtuti. Sed caro non potest esse subiectum
virtutis, dicit enim apostolus, ad Rom. VII, scio quod non
habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Ergo caro non potest
esse subiectum originalis peccati, sed solum anima.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse in aliquo dupliciter, uno
modo, sicut in causa, vel principali vel instrumentali; alio modo,
sicut in subiecto. Peccatum ergo originale omnium hominum fuit quidem
in ipso Adam sicut in prima causa principali; secundum illud
apostoli, Rom. V, in quo omnes peccaverunt. In semine autem
corporali est peccatum originale sicut in causa instrumentali, eo quod
per virtutem activam seminis traducitur peccatum originale in prolem,
simul cum natura humana. Sed sicut in subiecto, peccatum originale
nullo modo potest esse in carne, sed solum in anima. Cuius ratio est
quia, sicut supra dictum est, hoc modo ex voluntate primi parentis
peccatum originale traducitur in posteros per quandam generativam
motionem, sicut a voluntate alicuius hominis derivatur peccatum actuale
ad alias partes eius. In qua quidem derivatione hoc potest attendi,
quod quidquid provenit ex motione voluntatis peccati ad quamcumque
partem hominis quae quocumque modo potest esse particeps peccati, vel
per modum subiecti vel per modum instrumenti, habet rationem culpae,
sicut ex voluntate gulae provenit concupiscentia cibi ad
concupiscibilem, et sumptio cibi ad manus et os, quae inquantum
moventur a voluntate ad peccatum, sunt instrumenta peccati. Quod vero
ulterius derivatur ad vim nutritivam et ad interiora membra, quae non
sunt nata moveri a voluntate, non habet rationem culpae. Sic igitur,
cum anima possit esse subiectum culpae, caro autem de se non habeat
quod sit subiectum culpae; quidquid provenit de corruptione primi
peccati ad animam, habet rationem culpae; quod autem provenit ad
carnem, non habet rationem culpae, sed poenae. Sic igitur anima est
subiectum peccati originalis, non autem caro.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro
Retract., apostolus loquitur ibi de homine iam redempto, qui
liberatus est a culpa, sed subiacet poenae, ratione cuius peccatum
dicitur habitare in carne. Unde ex hoc non sequitur quod caro sit
subiectum culpae, sed solum poenae.
Ad secundum dicendum quod peccatum originale causatur ex semine sicut
ex causa instrumentali. Non autem oportet quod aliquid sit
principalius in causa instrumentali quam in effectu, sed solum in causa
principali. Et hoc modo peccatum originale potiori modo fuit in
Adam, in quo fuit secundum rationem actualis peccati.
Ad tertium dicendum quod anima huius hominis non fuit secundum
seminalem rationem in Adam peccante sicut in principio effectivo, sed
sicut in principio dispositivo, eo quod semen corporale, quod ex Adam
traducitur, sua virtute non efficit animam rationalem, sed ad eam
disponit.
Ad quartum dicendum quod infectio originalis peccati nullo modo
causatur a Deo, sed ex solo peccato primi parentis per carnalem
generationem. Et ideo, cum creatio importet respectum animae ad solum
Deum, non potest dici quod anima ex sua creatione inquinetur. Sed
infusio importat respectum et ad Deum infundentem, et ad carnem cui
infunditur anima. Et ideo, habito respectu ad Deum infundentem, non
potest dici quod anima per infusionem maculetur; sed solum habito
respectu ad corpus cui infunditur.
Ad quintum dicendum quod bonum commune praefertur bono singulari.
Unde Deus, secundum suam sapientiam, non praetermittit universalem
ordinem rerum, qui est ut tali corpori talis anima infundatur, ut
vitetur singularis infectio huius animae, praesertim cum natura animae
hoc habeat, ut esse non incipiat nisi in corpore, ut in primo habitum
est. Melius est autem ei sic esse secundum naturam, quam nullo modo
esse, praesertim cum possit per gratiam damnationem evadere.
|
|