|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum originale non
sit per prius in essentia animae quam in potentiis. Anima enim nata
est esse subiectum peccati, quantum ad id quod potest a voluntate
moveri. Sed anima non movetur a voluntate secundum suam essentiam,
sed solum secundum potentias. Ergo peccatum originale non est in anima
secundum suam essentiam, sed solum secundum potentias.
2. Praeterea, peccatum originale opponitur originali iustitiae.
Sed originalis iustitia erat in aliqua potentia animae, quae est
subiectum virtutis. Ergo et peccatum originale est magis in potentia
animae quam in eius essentia.
3. Praeterea, sicut a carne peccatum originale derivatur ad animam,
ita ab essentia animae derivatur ad potentias. Sed peccatum originale
magis est in anima quam in carne. Ergo etiam magis est in potentiis
animae quam in essentia.
4. Praeterea, peccatum originale dicitur esse concupiscentia, ut
dictum est. Sed concupiscentia est in potentiis animae. Ergo et
peccatum originale.
Sed contra est quod peccatum originale dicitur esse peccatum naturale,
ut supra dictum est. Anima autem est forma et natura corporis secundum
essentiam suam, et non secundum potentias, ut in primo habitum est.
Ergo anima est subiectum originalis peccati principaliter secundum suam
essentiam.
Respondeo dicendum quod illud animae est principaliter subiectum
alicuius peccati, ad quod primo pertinet causa motiva illius peccati,
sicut si causa motiva ad peccandum sit delectatio sensus, quae pertinet
ad vim concupiscibilem sicut obiectum proprium eius, sequitur quod vis
concupiscibilis sit proprium subiectum illius peccati. Manifestum est
autem quod peccatum originale causatur per originem. Unde illud animae
quod primo attingitur ab origine hominis, est primum subiectum
originalis peccati. Attingit autem origo animam ut terminum
generationis, secundum quod est forma corporis; quod quidem convenit
ei secundum essentiam propriam, ut in primo habitum est. Unde anima
secundum essentiam est primum subiectum originalis peccati.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut motio voluntatis alicuius propriae
pervenit ad potentias animae, non autem ad animae essentiam; ita motio
voluntatis primi generantis, per viam generationis, pervenit primo ad
animae essentiam, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod etiam originalis iustitia pertinebat
primordialiter ad essentiam animae, erat enim donum divinitus datum
humanae naturae, quam per prius respicit essentia animae quam
potentiae. Potentiae enim magis videntur pertinere ad personam,
inquantum sunt principia personalium actuum. Unde sunt propria
subiecta peccatorum actualium, quae sunt peccata personalia.
Ad tertium dicendum quod corpus comparatur ad animam sicut materia ad
formam, quae etsi sit posterior ordine generationis, est tamen prior
ordine perfectionis et naturae. Essentia autem animae comparatur ad
potentias sicut subiecta ad accidentia propria, quae sunt posteriora
subiecto et ordine generationis et etiam perfectionis. Unde non est
similis ratio.
Ad quartum dicendum quod concupiscentia se habet materialiter et ex
consequenti in peccato originali, ut supra dictum est.
|
|