|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum originale non
per prius inficiat voluntatem quam alias potentias. Omne enim peccatum
principaliter pertinet ad potentiam per cuius actum causatur. Sed
peccatum originale causatur per actum generativae potentiae. Ergo
inter ceteras potentias animae, videtur magis pertinere ad generativam
potentiam.
2. Praeterea, peccatum originale per semen carnale traducitur. Sed
aliae vires animae propinquiores sunt carni quam voluntas, sicut patet
de omnibus sensitivis, quae utuntur organo corporali. Ergo in eis
magis est peccatum originale quam in voluntate.
3. Praeterea, intellectus est prior voluntate, non enim est
voluntas nisi de bono intellecto. Si ergo peccatum originale inficit
omnes potentias animae, videtur quod per prius inficiat intellectum,
tanquam priorem.
Sed contra est quod iustitia originalis per prius respicit voluntatem,
est enim rectitudo voluntatis, ut Anselmus dicit, in libro de
conceptu virginali. Ergo et peccatum originale, quod ei opponitur,
per prius respicit voluntatem.
Respondeo dicendum quod in infectione peccati originalis duo est
considerare. Primo quidem, inhaerentiam eius ad subiectum, et
secundum hoc primo respicit essentiam animae, ut dictum est. Deinde
oportet considerare inclinationem eius ad actum, et hoc modo respicit
potentias animae. Oportet ergo quod illam per prius respiciat, quae
primam inclinationem habet ad peccandum. Haec autem est voluntas, ut
ex supradictis patet. Unde peccatum originale per prius respicit
voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum originale non causatur in homine
per potentiam generativam prolis, sed per actum potentiae generativae
parentis. Unde non oportet quod sua potentia generativa sit primum
subiectum originalis peccati.
Ad secundum dicendum quod peccatum originale habet duplicem processum,
unum quidem a carne ad animam; alium vero ab essentia animae ad
potentias. Primus quidem processus est secundum ordinem generationis,
secundus autem secundum ordinem perfectionis. Et ideo quamvis aliae
potentiae, scilicet sensitivae, propinquiores sint carni; quia tamen
voluntas est propinquior essentiae animae, tanquam superior potentia,
primo pervenit ad ipsam infectio originalis peccati.
Ad tertium dicendum quod intellectus quodam modo praecedit voluntatem,
inquantum proponit ei suum obiectum. Alio vero modo voluntas praecedit
intellectum, secundum ordinem motionis ad actum, quae quidem motio
pertinet ad peccatum.
|
|