|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedictae potentiae non
sint magis infectae quam aliae. Infectio enim originalis peccati magis
videtur pertinere ad illam animae partem quae prius potest esse
subiectum peccati. Haec autem est rationalis pars, et praecipue
voluntas. Ergo ipsa est magis infecta per peccatum originale.
2. Praeterea, nulla vis animae inficitur per culpam, nisi inquantum
potest obedire rationi. Generativa autem non potest obedire, ut
dicitur in I Ethic. Ergo generativa non est maxime infecta per
originale peccatum.
3. Praeterea, visus inter alios sensus est spiritualior et
propinquior rationi, inquantum plures differentias rerum ostendit, ut
dicitur in I Metaphys. Sed infectio culpae primo est in ratione.
Ergo visus magis est infectus quam tactus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, quod
infectio originalis culpae maxime apparet in motu genitalium membrorum,
qui rationi non subditur. Sed illa membra deserviunt generativae
virtuti in commixtione sexuum, in qua est delectatio secundum tactum,
quae maxime concupiscentiam movet. Ergo infectio originalis peccati
maxime pertinet ad ista tria, scilicet potentiam generativam, vim
concupiscibilem et sensum tactus.
Respondeo dicendum quod illa corruptio praecipue infectio nominari
solet, quae nata est in aliud transferri, unde et morbi contagiosi,
sicut lepra et scabies et huiusmodi, infectiones dicuntur. Corruptio
autem originalis peccati traducitur per actum generationis, sicut supra
dictum est. Unde potentiae quae ad huiusmodi actum concurrunt, maxime
dicuntur esse infectae. Huiusmodi autem actus deservit generativae,
inquantum ad generationem ordinatur, habet autem in se delectationem
tactus, quae est maximum obiectum concupiscibilis. Et ideo, cum
omnes partes animae dicantur esse corruptae per peccatum originale,
specialiter tres praedictae dicuntur esse corruptae et infectae.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum originale ex ea parte qua
inclinat in peccata actualia, praecipue pertinet ad voluntatem, ut
dictum est. Sed ex ea parte qua traducitur in prolem, pertinet
propinque ad potentias praedictas, ad voluntatem autem remote.
Ad secundum dicendum quod infectio actualis culpae non pertinet nisi ad
potentias quae moventur a voluntate peccantis. Sed infectio originalis
culpae non derivatur a voluntate eius qui ipsam contrahit, sed per
originem naturae, cui deservit potentia generativa. Et ideo in ea est
infectio originalis peccati.
Ad tertium dicendum quod visus non pertinet ad actum generationis nisi
secundum dispositionem remotam, prout scilicet per visum apparet
species concupiscibilis. Sed delectatio perficitur in tactu. Et ideo
talis infectio magis attribuitur tactui quam visui.
|
|