|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod cupiditas non sit radix
omnium peccatorum. Cupiditas enim, quae est immoderatus appetitus
divitiarum, opponitur virtuti liberalitatis. Sed liberalitas non est
radix omnium virtutum. Ergo cupiditas non est radix omnium
peccatorum.
2. Praeterea, appetitus eorum quae sunt ad finem, procedit ex
appetitu finis. Sed divitiae, quarum appetitus est cupiditas, non
appetuntur nisi ut utiles ad aliquem finem, sicut dicitur in I
Ethic. Ergo cupiditas non est radix omnis peccati, sed procedit ex
alia priori radice.
3. Praeterea, frequenter invenitur quod avaritia, quae cupiditas
nominatur, oritur ex aliis peccatis, puta cum quis appetit pecuniam
propter ambitionem, vel ut satisfaciat gulae. Non ergo est radix
omnium peccatorum.
Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Tim. ult., radix omnium
malorum est cupiditas.
Respondeo dicendum quod secundum quosdam cupiditas multipliciter
dicitur. Uno modo, prout est appetitus inordinatus divitiarum. Et
sic est speciale peccatum. Alio modo, secundum quod significat
inordinatum appetitum cuiuscumque boni temporalis. Et sic est genus
omnis peccati, nam in omni peccato est inordinata conversio ad
commutabile bonum, ut dictum est. Tertio modo sumitur prout
significat quandam inclinationem naturae corruptae ad bona corruptibilia
inordinate appetenda. Et sic dicunt cupiditatem esse radicem omnium
peccatorum, ad similitudinem radicis arboris, quae ex terra trahit
alimentum, sic enim ex amore rerum temporalium omne peccatum procedit.
Et haec quidem quamvis vera sint, non tamen videntur esse secundum
intentionem apostoli, qui dixit cupiditatem esse radicem omnium
peccatorum. Manifeste enim ibi loquitur contra eos qui, cum velint
divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum Diaboli, eo quod
radix omnium malorum est cupiditas, unde manifestum est quod loquitur
de cupiditate secundum quod est appetitus inordinatus divitiarum. Et
secundum hoc, dicendum est quod cupiditas, secundum quod est speciale
peccatum, dicitur radix omnium peccatorum, ad similitudinem radicis
arboris, quae alimentum praestat toti arbori. Videmus enim quod per
divitias homo acquirit facultatem perpetrandi quodcumque peccatum, et
adimplendi desiderium cuiuscumque peccati, eo quod ad habenda
quaecumque temporalia bona, potest homo per pecuniam iuvari; secundum
quod dicitur Eccle. X, pecuniae obediunt omnia. Et secundum hoc,
patet quod cupiditas divitiarum est radix omnium peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod non ab eodem oritur virtus et peccatum.
Oritur enim peccatum ex appetitu commutabilis boni, et ideo appetitus
illius boni quod iuvat ad consequenda omnia temporalia bona, radix
peccatorum dicitur. Virtus autem oritur ex appetitu incommutabilis
boni, et ideo caritas, quae est amor Dei, ponitur radix virtutum;
secundum illud Ephes. III, in caritate radicati et fundati.
Ad secundum dicendum quod appetitus pecuniarum dicitur esse radix
peccatorum, non quia divitiae propter se quaerantur, tanquam ultimus
finis, sed quia multum quaeruntur ut utiles ad omnem temporalem finem.
Et quia universale bonum est appetibilius quam aliquod particulare
bonum, ideo magis movent appetitum quam quaedam bona singularia, quae
simul cum multis aliis per pecuniam haberi possunt.
Ad tertium dicendum quod, sicut in rebus naturalibus non quaeritur
quid semper fiat, sed quid in pluribus accidit, eo quod natura
corruptibilium rerum impediri potest, ut non semper eodem modo
operetur; ita etiam in moralibus consideratur quod ut in pluribus est,
non autem quod est semper, eo quod voluntas non ex necessitate
operatur. Non igitur dicitur avaritia radix omnis mali, quin interdum
aliquod aliud malum sit radix eius, sed quia ex ipsa frequentius alia
mala oriuntur, ratione praedicta.
|
|