|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit
initium omnis peccati. Radix enim est quoddam principium arboris, et
ita videtur idem esse radix peccati et initium peccati. Sed cupiditas
est radix omnis peccati, ut dictum est. Ergo ipsa etiam est initium
omnis peccati, non autem superbia.
2. Praeterea, Eccli. X dicitur, initium superbiae hominis
apostatare a Deo. Sed apostasia a Deo est quoddam peccatum. Ergo
aliquod peccatum est initium superbiae, et ipsa non est initium omnis
peccati.
3. Praeterea, illud videtur esse initium omnis peccati, quod facit
omnia peccata. Sed hoc est inordinatus amor sui, qui facit civitatem
Babylonis, ut Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei. Ergo
amor sui est initium omnis peccati, non autem superbia.
Sed contra est quod dicitur Eccli. X, initium omnis peccati
superbia.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt superbiam dici tripliciter. Uno
modo, secundum quod superbia significat inordinatum appetitum propriae
excellentiae. Et sic est speciale peccatum. Alio modo, secundum
quod importat quendam actualem contemptum Dei, quantum ad hunc
effectum qui est non subdi eius praecepto. Et sic dicunt quod est
generale peccatum. Tertio modo, secundum quod importat quandam
inclinationem ad huiusmodi contemptum, ex corruptione naturae. Et sic
dicunt quod est initium omnis peccati. Et differt a cupiditate, quia
cupiditas respicit peccatum ex parte conversionis ad bonum commutabile,
ex quo peccatum quodammodo nutritur et fovetur, et propter hoc
cupiditas dicitur radix, sed superbia respicit peccatum ex parte
aversionis a Deo, cuius praecepto homo subdi recusat; et ideo vocatur
initium, quia ex parte aversionis incipit ratio mali. Et haec quidem
quamvis vera sint, tamen non sunt secundum intentionem sapientis, qui
dixit, initium omnis peccati est superbia. Manifeste enim loquitur de
superbia secundum quod est inordinatus appetitus propriae excellentiae,
ut patet per hoc quod subdit, sedes ducum superborum destruxit Deus.
Et de hac materia fere loquitur in toto capitulo. Et ideo dicendum
est quod superbia, etiam secundum quod est speciale peccatum, est
initium omnis peccati. Considerandum est enim quod in actibus
voluntariis, cuiusmodi sunt peccata, duplex ordo invenitur, scilicet
intentionis, et executionis. In primo quidem ordine, habet rationem
principii finis, ut supra multoties dictum est. Finis autem in
omnibus bonis temporalibus acquirendis, est ut homo per illa quandam
perfectionem et excellentiam habeat. Et ideo ex hac parte superbia,
quae est appetitus excellentiae, ponitur initium omnis peccati. Sed
ex parte executionis, est primum id quod praebet opportunitatem
adimplendi omnia desideria peccati, quod habet rationem radicis,
scilicet divitiae. Et ideo ex hac parte avaritia ponitur esse radix
omnium malorum, ut dictum est.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod apostatare a Deo dicitur esse initium
superbiae ex parte aversionis, ex hoc enim quod homo non vult subdi
Deo, sequitur quod inordinate velit propriam excellentiam in rebus
temporalibus. Et sic apostasia a Deo non sumitur ibi quasi speciale
peccatum, sed magis ut quaedam conditio generalis omnis peccati, quae
est aversio ab incommutabili bono. Vel potest dici quod apostatare a
Deo dicitur esse initium superbiae, quia est prima superbiae species.
Ad superbiam enim pertinet cuicumque superiori nolle subiici, et
praecipue nolle subdi Deo; ex quo contingit quod homo supra seipsum
indebite extollatur, quantum ad alias superbiae species.
Ad tertium dicendum quod in hoc homo se amat, quod sui excellentiam
vult, idem enim est se amare quod sibi velle bonum. Unde ad idem
pertinet quod ponatur initium omnis peccati superbia, vel amor
proprius.
|
|