|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit dicendum septem
esse vitia capitalia, quae sunt inanis gloria, invidia, ira,
tristitia, avaritia, gula, luxuria. Peccata enim virtutibus
opponuntur. Virtutes autem principales sunt quatuor, ut supra dictum
est. Ergo et vitia principalia, sive capitalia, non sunt nisi
quatuor.
2. Praeterea, passiones animae sunt quaedam causae peccati, ut
supra dictum est. Sed passiones animae principales sunt quatuor. De
quarum duabus nulla fit mentio inter praedicta peccata, scilicet de spe
et timore. Enumerantur autem aliqua vitia ad quae pertinet delectatio
et tristitia, nam delectatio pertinet ad gulam et luxuriam, tristitia
vero ad acediam et invidiam. Ergo inconvenienter enumerantur
principalia peccata.
3. Praeterea, ira non est principalis passio. Non ergo debuit poni
inter principalia vitia.
4. Praeterea, sicut cupiditas, sive avaritia, est radix peccati,
ita superbia est peccati initium, ut supra dictum est. Sed avaritia
ponitur unum de septem vitiis capitalibus. Ergo superbia inter vitia
capitalia enumeranda esset.
5. Praeterea, quaedam peccata committuntur quae ex nullo horum
causari possunt, sicut cum aliquis errat ex ignorantia; vel cum
aliquis ex aliqua bona intentione committit aliquod peccatum, puta cum
aliquis furatur ut det eleemosynam. Ergo insufficienter capitalia
vitia enumerantur.
Sed in contrarium est auctoritas Gregorii sic enumerantis, XXXI
Moralium.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vitia capitalia dicuntur
ex quibus alia oriuntur, praecipue secundum rationem causae finalis.
Huiusmodi autem origo potest attendi dupliciter. Uno quidem modo,
secundum conditionem peccantis, qui sic dispositus est ut maxime
afficiatur ad unum finem, ex quo ut plurimum in alia peccata procedat.
Sed iste modus originis sub arte cadere non potest, eo quod infinitae
sunt particulares hominum dispositiones. Alio modo, secundum
naturalem habitudinem ipsorum finium ad invicem. Et secundum hoc, ut
in pluribus unum vitium ex alio oritur. Unde iste modus originis sub
arte cadere potest. Secundum hoc ergo, illa vitia capitalia
dicuntur, quorum fines habent quasdam primarias rationes movendi
appetitum, et secundum harum rationum distinctionem, distinguuntur
capitalia vitia. Movet autem aliquid appetitum dupliciter. Uno
modo, directe et per se, et hoc modo bonum movet appetitum ad
prosequendum, malum autem, secundum eandem rationem, ad fugiendum.
Alio modo, indirecte et quasi per aliud, sicut aliquis aliquod malum
prosequitur propter aliquod bonum adiunctum, vel aliquod bonum fugit
propter aliquod malum adiunctum. Bonum autem hominis est triplex.
Est enim primo quoddam bonum animae, quod scilicet ex sola
apprehensione rationem appetibilitatis habet, scilicet excellentia
laudis vel honoris, et hoc bonum inordinate prosequitur inanis gloria.
Aliud est bonum corporis, et hoc vel pertinet ad conservationem
individui, sicut cibus et potus, et hoc bonum inordinate prosequitur
gula; aut ad conservationem speciei, sicut coitus, et ad hoc
ordinatur luxuria. Tertium bonum est exterius, scilicet divitiae, et
ad hoc ordinatur avaritia. Et eadem quatuor vitia inordinate fugiunt
mala contraria. Vel aliter, bonum praecipue movet appetitum ex hoc
quod participat aliquid de proprietate felicitatis, quam naturaliter
omnes appetunt. De cuius ratione est quidem primo quaedam perfectio,
nam felicitas est perfectum bonum, ad quod pertinet excellentia vel
claritas, quam appetit superbia vel inanis gloria. Secundo de ratione
eius est sufficientia, quam appetit avaritia in divitiis eam
promittentibus. Tertio est de conditione eius delectatio, sine qua
felicitas esse non potest, ut dicitur in I et X Ethic., et hanc
appetunt gula et luxuria. Quod autem aliquis bonum fugiat propter
aliquod malum coniunctum, hoc contingit dupliciter. Quia aut hoc est
respectu boni proprii, et sic est acedia, quae tristatur de bono
spirituali, propter laborem corporalem adiunctum. Aut est de bono
alieno, et hoc, si sit sine insurrectione, pertinet ad invidiam,
quae tristatur de bono alieno, inquantum est impeditivum propriae
excellentiae; aut est cum quadam insurrectione ad vindictam, et sic
est ira. Et ad eadem etiam vitia pertinet prosecutio mali oppositi.
Ad primum ergo dicendum quod non est eadem ratio originis in virtutibus
et vitiis, nam virtutes causantur per ordinem appetitus ad rationem,
vel etiam ad bonum incommutabile, quod est Deus; vitia autem oriuntur
ex appetitu boni commutabilis. Unde non oportet quod principalia vitia
opponantur principalibus virtutibus.
Ad secundum dicendum quod timor et spes sunt passiones irascibilis.
Omnes autem passiones irascibilis oriuntur ex passionibus
concupiscibilis, quae etiam omnes ordinantur quodammodo ad
delectationem et tristitiam. Et ideo delectatio et tristitia
principaliter connumerantur in peccatis capitalibus, tanquam
principalissimae passiones, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod ira, licet non sit principalis passio, quia
tamen habet specialem rationem appetitivi motus, prout aliquis impugnat
bonum alterius sub ratione honesti, idest iusti vindicativi; ideo
distinguitur ab aliis capitalibus vitiis.
Ad quartum dicendum quod superbia dicitur esse initium omnis peccati
secundum rationem finis, ut dictum est. Et secundum eandem rationem
accipitur principalitas vitiorum capitalium. Et ideo superbia, quasi
universale vitium, non connumeratur, sed magis ponitur velut regina
quaedam omnium vitiorum, sicut Gregorius dicit. Avaritia autem
dicitur radix secundum aliam rationem, sicut supra dictum est.
Ad quintum dicendum quod ista vitia dicuntur capitalia, quia ex eis ut
frequentius alia oriuntur. Unde nihil prohibet aliqua peccata interdum
ex aliis causis oriri. Potest tamen dici quod omnia peccata quae ex
ignorantia proveniunt, possunt reduci ad acediam, ad quam pertinet
negligentia qua aliquis recusat bona spiritualia acquirere propter
laborem, ignorantia enim quae potest esse causa peccati, ex
negligentia provenit, ut supra dictum est. Quod autem aliquis
committat aliquod peccatum ex bona intentione, videtur ad ignorantiam
pertinere, inquantum scilicet ignorat quod non sunt facienda mala ut
veniant bona.
|
|