|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non diminuat
bonum naturae. Peccatum enim hominis non est gravius quam peccatum
Daemonis. Sed bona naturalia in Daemonibus manent integra post
peccatum, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo
peccatum etiam bonum naturae humanae non diminuit.
2. Praeterea, transmutato posteriori, non transmutatur prius,
manet enim substantia eadem, transmutatis accidentibus. Sed natura
praeexistit actioni voluntariae. Ergo, facta deordinatione circa
actionem voluntariam per peccatum, non transmutatur propter hoc
natura, ita quod bonum naturae diminuatur.
3. Praeterea, peccatum est actus quidam, diminutio autem passio.
Nullum autem agens, ex hoc ipso quod agit, patitur, potest autem
contingere quod in unum agat, et ab alio patiatur. Ergo ille qui
peccat, per peccatum non diminuit bonum suae naturae.
4. Praeterea, nullum accidens agit in suum subiectum, quia quod
patitur, est potentia ens; quod autem subiicitur accidenti, iam est
actu ens secundum accidens illud. Sed peccatum est in bono naturae
sicut accidens in subiecto. Ergo peccatum non diminuit bonum naturae,
diminuere enim quoddam agere est.
Sed contra est quod, sicut dicitur Luc. X, homo descendens a
Ierusalem in Iericho, idest in defectum peccati, expoliatur
gratuitis et vulneratur in naturalibus, ut Beda exponit. Ergo
peccatum diminuit bonum naturae.
Respondeo dicendum quod bonum naturae humanae potest tripliciter dici.
Primo, ipsa principia naturae, ex quibus natura constituitur, et
proprietates ex his causatae, sicut potentiae animae et alia
huiusmodi. Secundo, quia homo a natura habet inclinationem ad
virtutem, ut supra habitum est, ipsa inclinatio ad virtutem est
quoddam bonum naturae. Tertio modo potest dici bonum naturae donum
originalis iustitiae, quod fuit in primo homine collatum toti humanae
naturae. Primum igitur bonum naturae nec tollitur nec diminuitur per
peccatum. Tertium vero bonum naturae totaliter est ablatum per
peccatum primi parentis. Sed medium bonum naturae, scilicet ipsa
naturalis inclinatio ad virtutem, diminuitur per peccatum. Per actus
enim humanos fit quaedam inclinatio ad similes actus, ut supra habitum
est. Oportet autem quod ex hoc quod aliquid inclinatur ad unum
contrariorum, diminuatur inclinatio eius ad aliud. Unde cum peccatum
sit contrarium virtuti, ex hoc ipso quod homo peccat, diminuitur bonum
naturae quod est inclinatio ad virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de bono primo
naturae, quod est esse, vivere et intelligere; ut patet eius verba
intuenti.
Ad secundum dicendum quod natura, etsi sit prior quam voluntaria
actio, tamen habet inclinationem ad quandam voluntariam actionem.
Unde ipsa natura secundum se non variatur propter variationem
voluntariae actionis, sed ipsa inclinatio variatur ex illa parte qua
ordinatur ad terminum.
Ad tertium dicendum quod actio voluntaria procedit ex diversis
potentiis, quarum una est activa et alia passiva. Et ex hoc contingit
quod per actiones voluntarias causatur aliquid, vel aufertur ab homine
sic agente, ut supra dictum est, cum de generatione habituum
ageretur.
Ad quartum dicendum quod accidens non agit effective in subiectum;
agit tamen formaliter in ipsum, eo modo loquendi quo dicitur quod
albedo facit album. Et sic nihil prohibet quod peccatum diminuat bonum
naturae, eo tamen modo quo est ipsa diminutio boni naturae, inquantum
pertinet ad inordinationem actus. Sed quantum ad inordinationem
agentis, oportet dicere quod talis inordinatio causatur per hoc quod in
actibus animae aliquid est activum et aliquid passivum, sicut sensibile
movet appetitum sensitivum, et appetitus sensitivus inclinat rationem
et voluntatem, ut supra dictum est. Et ex hoc causatur inordinatio,
non quidem ita quod accidens agat in proprium subiectum; sed secundum
quod obiectum agit in potentiam, et una potentia agit in aliam, et
deordinat ipsam.
|
|