|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod totum bonum humanae
naturae possit per peccatum auferri. Bonum enim naturae humanae
finitum est, cum et ipsa natura humana sit finita. Sed quodlibet
finitum totaliter consumitur, facta continua ablatione. Cum ergo
bonum naturae continue per peccatum diminui possit, videtur quod possit
quandoque totaliter consumi.
2. Praeterea, eorum quae sunt unius naturae, similis est ratio de
toto et de partibus, sicut patet in aere et in aqua et carne, et
omnibus corporibus similium partium. Sed bonum naturae est totaliter
uniforme. Cum igitur pars eius possit auferri per peccatum, totum
etiam per peccatum auferri posse videtur.
3. Praeterea, bonum naturae quod per peccatum minuitur, est
habilitas ad virtutem. Sed in quibusdam propter peccatum habilitas
praedicta totaliter tollitur, ut patet in damnatis, qui reparari ad
virtutem non possunt, sicut nec caecus ad visum. Ergo peccatum potest
totaliter tollere bonum naturae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., quod malum non
est nisi in bono. Sed malum culpae non potest esse in bono virtutis
vel gratiae, quia est ei contrarium. Ergo oportet quod sit in bono
naturae. Non ergo totaliter tollit ipsum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum naturae quod per
peccatum diminuitur, est naturalis inclinatio ad virtutem. Quae
quidem convenit homini ex hoc ipso quod rationalis est, ex hoc enim
habet quod secundum rationem operetur, quod est agere secundum
virtutem. Per peccatum autem non potest totaliter ab homine tolli quod
sit rationalis, quia iam non esset capax peccati. Unde non est
possibile quod praedictum naturae bonum totaliter tollatur. Cum autem
inveniatur huiusmodi bonum continue diminui per peccatum, quidam ad
huius manifestationem usi sunt quodam exemplo, in quo invenitur aliquod
finitum in infinitum diminui, nunquam tamen totaliter consumi. Dicit
enim philosophus, in III Physic., quod si ab aliqua magnitudine
finita continue auferatur aliquid secundum eandem quantitatem,
totaliter tandem consumetur, puta si a quacumque quantitate finita
semper subtraxero mensuram palmi. Si vero fiat subtractio semper
secundum eandem proportionem, et non secundum eandem quantitatem,
poterit in infinitum subtrahi, puta, si quantitas dividatur in duas
partes, et a dimidio subtrahatur dimidium, ita in infinitum poterit
procedi; ita tamen quod semper quod posterius subtrahitur, erit minus
eo quod prius subtrahebatur. Sed hoc in proposito non habet locum,
non enim sequens peccatum minus diminuit bonum naturae quam praecedens,
sed forte magis, si sit gravius. Et ideo aliter est dicendum quod
praedicta inclinatio intelligitur ut media inter duo, fundatur enim
sicut in radice in natura rationali, et tendit in bonum virtutis sicut
in terminum et finem. Dupliciter igitur potest intelligi eius
diminutio, uno modo, ex parte radicis; alio modo, ex parte termini.
Primo quidem modo non diminuitur per peccatum, eo quod peccatum non
diminuit ipsam naturam, ut supra dictum est. Sed diminuitur secundo
modo, inquantum scilicet ponitur impedimentum pertingendi ad terminum.
Si autem primo modo diminueretur, oporteret quod quandoque totaliter
consumeretur, natura rationali totaliter consumpta. Sed quia
diminuitur ex parte impedimenti quod apponitur ne pertingat ad
terminum, manifestum est quod diminui quidem potest in infinitum, quia
in infinitum possunt impedimenta apponi, secundum quod homo potest in
infinitum addere peccatum peccato, non tamen potest totaliter consumi,
quia semper manet radix talis inclinationis. Sicut patet in diaphano
corpore, quod quidem habet inclinationem ad susceptionem lucis ex hoc
ipso quod est diaphanum, diminuitur autem haec inclinatio vel habilitas
ex parte nebularum supervenientium, cum tamen semper maneat in radice
naturae.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit quando fit
diminutio per subtractionem. Hic autem fit diminutio per appositionem
impedimenti, quod neque tollit neque diminuit radicem inclinationis,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod inclinatio naturalis est quidem tota
uniformis, sed tamen habet respectum et ad principium et ad terminum,
secundum quam diversitatem quodammodo diminuitur et quodammodo non
diminuitur.
Ad tertium dicendum quod etiam in damnatis manet naturalis inclinatio
ad virtutem, alioquin non esset in eis remorsus conscientiae. Sed
quod non reducatur in actum, contingit quia deest gratia, secundum
divinam iustitiam. Sicut etiam in caeco remanet aptitudo ad videndum
in ipsa radice naturae, inquantum est animal naturaliter habens visum,
sed non reducitur in actum, quia deest causa quae reducere possit
formando organum quod requiritur ad videndum.
|
|