|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur
vulnera naturae esse, ex peccato consequentia, infirmitas,
ignorantia, malitia et concupiscentia. Non enim idem est effectus et
causa eiusdem. Sed ista ponuntur causae peccatorum, ut ex supradictis
patet. Ergo non debent poni effectus peccati.
2. Praeterea, malitia nominat quoddam peccatum. Non ergo debet
poni inter effectus peccati.
3. Praeterea, concupiscentia est quiddam naturale, cum sit actus
virtutis concupiscibilis. Sed illud quod est naturale, non debet poni
vulnus naturae. Ergo concupiscentia non debet poni vulnus naturae.
4. Praeterea, dictum est quod idem est peccare ex infirmitate, et
ex passione. Sed concupiscentia passio quaedam est. Ergo non debet
contra infirmitatem dividi.
5. Praeterea, Augustinus, in libro de natura et gratia, ponit duo
poenalia animae peccanti, scilicet ignorantiam et difficultatem, ex
quibus oritur error et cruciatus, quae quidem quatuor non concordant
istis quatuor. Ergo videtur quod alterum eorum insufficienter
ponatur.
In contrarium est auctoritas Bedae.
Respondeo dicendum quod per iustitiam originalem perfecte ratio
continebat inferiores animae vires, et ipsa ratio a Deo perficiebatur
ei subiecta. Haec autem originalis iustitia subtracta est per peccatum
primi parentis, sicut iam dictum est. Et ideo omnes vires animae
remanent quodammodo destitutae proprio ordine, quo naturaliter
ordinantur ad virtutem, et ipsa destitutio vulneratio naturae dicitur.
Sunt autem quatuor potentiae animae quae possunt esse subiecta
virtutum, ut supra dictum est, scilicet ratio, in qua est prudentia;
voluntas, in qua est iustitia; irascibilis, in qua est fortitudo;
concupiscibilis, in qua est temperantia. Inquantum ergo ratio
destituitur suo ordine ad verum, est vulnus ignorantiae; inquantum
vero voluntas destituitur ordine ad bonum, est vulnus malitiae;
inquantum vero irascibilis destituitur suo ordine ad arduum, est vulnus
infirmitatis; inquantum vero concupiscentia destituitur ordine ad
delectabile moderatum ratione, est vulnus concupiscentiae. Sic igitur
ita quatuor sunt vulnera inflicta toti humanae naturae ex peccato primi
parentis. Sed quia inclinatio ad bonum virtutis in unoquoque
diminuitur per peccatum actuale, ut ex dictis patet, et ista sunt
quatuor vulnera ex aliis peccatis consequentia, inquantum scilicet per
peccatum et ratio hebetatur, praecipue in agendis; et voluntas
induratur ad bonum; et maior difficultas bene agendi accrescit; et
concupiscentia magis exardescit.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est effectus unius
peccati, esse causam peccati alterius. Ex hoc enim quod anima
deordinatur per peccatum praecedens, facilius inclinatur ad peccandum.
Ad secundum dicendum quod malitia non sumitur hic pro peccato, sed pro
quadam pronitate voluntatis ad malum; secundum quod dicitur Gen.
VIII, proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, concupiscentia
intantum est naturalis homini, inquantum subditur rationi. Quod autem
excedat limites rationis, hoc est homini contra naturam.
Ad quartum dicendum quod infirmitas communiter potest dici omnis
passio, inquantum debilitat robur animae et impedit rationem. Sed
Beda accepit infirmitatem stricte, secundum quod opponitur
fortitudini, quae pertinet ad irascibilem.
Ad quintum dicendum quod difficultas quae ponitur in libro Augustini,
includit ista tria quae pertinent ad appetitivas potentias, scilicet
malitiam, infirmitatem et concupiscentiam, ex his enim tribus
contingit quod aliquis non facile tendit in bonum. Error autem et
dolor sunt vulnera consequentia, ex hoc enim aliquis dolet, quod
infirmatur circa ea quae concupiscit.
|
|