|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod privatio modi, speciei
et ordinis, non sit effectus peccati. Dicit enim Augustinus, in
libro de natura boni, quod ubi haec tria magna sunt, magnum bonum
est; ubi parva, parvum; ubi nulla, nullum. Sed peccatum non
annullat bonum naturae. Ergo non privat modum, speciem et ordinem.
2. Praeterea, nihil est causa sui ipsius. Sed ipsum peccatum est
privatio modi, speciei et ordinis, ut Augustinus dicit, in libro de
natura boni. Ergo privatio modi, speciei et ordinis, non est
effectus peccati.
3. Praeterea, diversa peccata diversos habent effectus. Sed
modus, species et ordo, cum sint quaedam diversa, diversas
privationes habere videntur. Ergo per diversa peccata privantur. Non
ergo est effectus cuiuslibet peccati privatio modi, speciei et
ordinis.
Sed contra est quod peccatum est in anima sicut infirmitas in corpore;
secundum illud Psalmi VI, miserere mei, domine, quoniam infirmus
sum. Sed infirmitas privat modum, speciem et ordinem ipsius
corporis. Ergo peccatum privat modum, speciem et ordinem animae.
Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est, modus, species
et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum inquantum huiusmodi, et
etiam unumquodque ens. Omne enim esse et bonum consideratur per
aliquam formam, secundum quam sumitur species. Forma autem
uniuscuiusque rei, qualiscumque sit, sive substantialis sive
accidentalis, est secundum aliquam mensuram, unde et in VIII
Metaphys. dicitur quod formae rerum sunt sicut numeri. Et ex hoc
habet modum quendam, qui mensuram respicit. Ex forma vero sua
unumquodque ordinatur ad aliud. Sic igitur secundum diversos gradus
bonorum, sunt diversi gradus modi, speciei et ordinis. Est ergo
quoddam bonum pertinens ad ipsam substantiam naturae, quod habet suum
modum, speciem et ordinem, et illud nec privatur nec diminuitur per
peccatum. Est etiam quoddam bonum naturalis inclinationis, et hoc
etiam habet suum modum, speciem et ordinem, et hoc diminuitur per
peccatum, ut dictum est, sed non totaliter tollitur. Est etiam
quoddam bonum virtutis et gratiae, quod etiam habet suum modum,
speciem et ordinem, et hoc totaliter tollitur per peccatum mortale.
Est etiam quoddam bonum quod est ipse actus ordinatus, quod etiam
habet suum modum, speciem et ordinem, et huius privatio est
essentialiter ipsum peccatum. Et sic patet qualiter peccatum et est
privatio modi, speciei et ordinis; et privat vel diminuit modum,
speciem et ordinem.
Unde patet responsio ad duo prima.
Ad tertium dicendum quod modus, species et ordo se consequuntur,
sicut ex dictis patet. Unde simul privantur et diminuuntur.
|
|