|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mors et alii corporales
defectus non sint effectus peccati. Si enim causa fuerit aequalis, et
effectus erit aequalis. Sed huiusmodi defectus non sunt aequales in
omnibus, sed in quibusdam huiusmodi defectus magis abundant, cum tamen
peccatum originale sit in omnibus aequale, sicut dictum est, cuius
videntur huiusmodi defectus maxime esse effectus. Ergo mors et
huiusmodi defectus non sunt effectus peccati.
2. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed remoto omni
peccato per Baptismum vel poenitentiam, non removentur huiusmodi
defectus. Ergo non sunt effectus peccati.
3. Praeterea, peccatum actuale habet plus de ratione culpae quam
originale. Sed peccatum actuale non transmutat naturam corporis ad
aliquem defectum. Ergo multo minus peccatum originale. Non ergo mors
et alii defectus corporales sunt effectus peccati.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.
Respondeo dicendum quod aliquid est causa alterius dupliciter, uno
quidem modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem est
causa alterius quod secundum virtutem suae naturae vel formae producit
effectum, unde sequitur quod effectus sit per se intentus a causa.
Unde cum mors et huiusmodi defectus sint praeter intentionem
peccantis, manifestum est quod peccatum non est per se causa istorum
defectuum. Per accidens autem aliquid est causa alterius, si sit
causa removendo prohibens, sicut dicitur in VIII Physic. quod
divellens columnam, per accidens movet lapidem columnae superpositum.
Et hoc modo peccatum primi parentis est causa mortis et omnium
huiusmodi defectuum in natura humana, inquantum per peccatum primi
parentis sublata est originalis iustitia, per quam non solum inferiores
animae vires continebantur sub ratione absque omni deordinatione, sed
totum corpus continebatur sub anima absque omni defectu, ut in primo
habitum est. Et ideo, subtracta hac originali iustitia per peccatum
primi parentis, sicut vulnerata est humana natura quantum ad animam per
deordinationem potentiarum, ut supra dictum est; ita etiam est
corruptibilis effecta per deordinationem ipsius corporis. Subtractio
autem originalis iustitiae habet rationem poenae, sicut etiam
subtractio gratiae. Unde etiam mors, et omnes defectus corporales
consequentes, sunt quaedam poenae originalis peccati. Et quamvis
huiusmodi defectus non sint intenti a peccante, sunt tamen ordinati
secundum iustitiam Dei punientis.
Ad primum ergo dicendum quod aequalitas causae per se, causat aequalem
effectum, augmentata enim vel diminuta causa per se, augetur vel
diminuitur effectus. Sed aequalitas causae removentis prohibens, non
ostendit aequalitatem effectuum. Si quis enim aequali impulsu divellat
duas columnas, non sequitur quod lapides superpositi aequaliter
moveantur, sed ille velocius movebitur qui gravior erit secundum
proprietatem suae naturae, cui relinquitur remoto prohibente. Sic
igitur, remota originali iustitia, natura corporis humani relicta est
sibi, et secundum hoc, secundum diversitatem naturalis complexionis,
quorundam corpora pluribus defectibus subiacent, quorundam vero
paucioribus, quamvis existente originali peccato aequali.
Ad secundum dicendum quod culpa originalis et actualis removetur ab
eodem a quo etiam removentur et huiusmodi defectus, secundum illud
apostoli, Rom. VIII, vivificabit mortalia corpora vestra per
inhabitantem spiritum eius in vobis, sed utrumque fit secundum ordinem
divinae sapientiae, congruo tempore. Oportet enim quod ad
immortalitatem et impassibilitatem gloriae, quae in Christo inchoata
est, et per Christum nobis acquisita, perveniamus conformati prius
passionibus eius. Unde oportet quod ad tempus passibilitas in nostris
corporibus remaneat, ad impassibilitatem gloriae promerendam
conformiter Christo.
Ad tertium dicendum quod in peccato actuali duo possumus considerare,
scilicet ipsam substantiam actus, et rationem culpae. Ex parte quidem
substantiae actus, potest peccatum actuale aliquem defectum corporalem
causare, sicut ex superfluo cibo aliqui infirmantur et moriuntur. Sed
ex parte culpae, privat gratiam quae datur homini ad rectificandum
animae actus, non autem ad cohibendum defectus corporales, sicut
originalis iustitia cohibebat. Et ideo peccatum actuale non causat
huiusmodi defectus, sicut originale.
|
|