|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod mors et huiusmodi
defectus sint homini naturales. Corruptibile enim et incorruptibile
differunt genere, ut dicitur in X Metaphys. Sed homo est eiusdem
generis cum aliis animalibus, quae sunt naturaliter corruptibilia.
Ergo homo est naturaliter corruptibilis.
2. Praeterea, omne quod est compositum ex contrariis, est
naturaliter corruptibile, quasi habens in se causam corruptionis suae.
Sed corpus humanum est huiusmodi. Ergo est naturaliter corruptibile.
3. Praeterea, calidum naturaliter consumit humidum. Vita autem
hominis conservatur per calidum et humidum. Cum igitur operationes
vitae expleantur per actum caloris naturalis, ut dicitur in II de
anima, videtur quod mors et huiusmodi defectus sint homini naturales.
1. Sed contra, quidquid est homini naturale, Deus in homine
fecit. Sed Deus mortem non fecit, ut dicitur Sap. I. Ergo mors
non est homini naturalis.
2. Praeterea, id quod est secundum naturam, non potest dici poena
nec malum, quia unicuique rei est conveniens id quod est ei naturale.
Sed mors et huiusmodi defectus sunt poena peccati originalis, ut supra
dictum est. Ergo non sunt homini naturales.
3. Praeterea, materia proportionatur formae, et quaelibet res suo
fini. Finis autem hominis est beatitudo perpetua, ut supra dictum
est. Forma etiam humani corporis est anima rationalis, quae est
incorruptibilis, ut in primo habitum est. Ergo corpus humanum est
naturaliter incorruptibile.
Respondeo dicendum quod de unaquaque re corruptibili dupliciter loqui
possumus, uno modo, secundum naturam universalem; alio modo,
secundum naturam particularem. Natura quidem particularis est propria
virtus activa et conservativa uniuscuiusque rei. Et secundum hanc,
omnis corruptio et defectus est contra naturam, ut dicitur in II de
caelo, quia huiusmodi virtus intendit esse et conservationem eius cuius
est. Natura vero universalis est virtus activa in aliquo universali
principio naturae, puta in aliquo caelestium corporum; vel alicuius
superioris substantiae, secundum quod etiam Deus a quibusdam dicitur
natura naturans. Quae quidem virtus intendit bonum et conservationem
universi, ad quod exigitur alternatio generationis et corruptionis in
rebus. Et secundum hoc, corruptiones et defectus rerum sunt
naturales, non quidem secundum inclinationem formae, quae est
principium essendi et perfectionis; sed secundum inclinationem
materiae, quae proportionaliter attribuitur tali formae secundum
distributionem universalis agentis. Et quamvis omnis forma intendat
perpetuum esse quantum potest, nulla tamen forma rei corruptibilis
potest assequi perpetuitatem sui, praeter animam rationalem, eo quod
ipsa non est subiecta omnino materiae corporali, sicut aliae formae;
quinimmo habet propriam operationem immaterialem, ut in primo habitum
est. Unde ex parte suae formae, naturalior est homini incorruptio
quam aliis rebus corruptibilibus. Sed quia et ipsa habet materiam ex
contrariis compositam, ex inclinatione materiae sequitur
corruptibilitas in toto. Et secundum hoc, homo est naturaliter
corruptibilis secundum naturam materiae sibi relictae, sed non secundum
naturam formae. Primae autem tres rationes procedunt ex parte
materiae, aliae vero tres procedunt ex parte formae. Unde ad earum
solutionem, considerandum est quod forma hominis, quae est anima
rationalis, secundum suam incorruptibilitatem proportionata est suo
fini, qui est beatitudo perpetua. Sed corpus humanum, quod est
corruptibile secundum suam naturam consideratum, quodammodo
proportionatum est suae formae, et quodammodo non. Duplex enim
conditio potest attendi in aliqua materia, una scilicet quam agens
eligit; alia quae non est ab agente electa, sed est secundum
conditionem naturalem materiae. Sicut faber ad faciendum cultellum
eligit materiam duram et ductilem, quae subtiliari possit ut sit apta
incisioni, et secundum hanc conditionem ferrum est materia
proportionata cultello, sed hoc quod ferrum sit frangibile et rubiginem
contrahens, consequitur ex naturali dispositione ferri, nec hoc eligit
artifex in ferro, sed magis repudiaret si posset. Unde haec
dispositio materiae non est proportionata intentioni artificis, nec
intentioni artis. Similiter corpus humanum est materia electa a natura
quantum ad hoc, quod est temperatae complexionis, ut possit esse
convenientissimum organum tactus et aliarum virtutum sensitivarum et
motivarum. Sed quod sit corruptibile, hoc est ex conditione
materiae, nec est electum a natura, quin potius natura eligeret
materiam incorruptibilem, si posset. Sed Deus, cui subiacet omnis
natura, in ipsa institutione hominis supplevit defectum naturae, et
dono iustitiae originalis dedit corpori incorruptibilitatem quandam, ut
in primo dictum est. Et secundum hoc dicitur quod Deus mortem non
fecit, et quod mors est poena peccati.
Unde patet responsio ad obiecta.
|
|