|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum non causet
aliquam maculam in anima. Natura enim superior non potest inquinari ex
contactu naturae inferioris, unde radius solaris non inquinatur per
tactum corporum fetidorum, ut Augustinus dicit, in libro contra
quinque haereses. Sed anima humana est multo superioris naturae quam
res commutabiles, ad quas peccando convertitur. Ergo ex eis maculam
non contrahit peccando.
2. Praeterea, peccatum est principaliter in voluntate, ut supra
dictum est. Voluntas autem est in ratione, ut dicitur in III de
anima. Sed ratio, sive intellectus, non maculatur ex consideratione
quarumcumque rerum, sed magis perficitur. Ergo nec voluntas ex
peccato maculatur.
3. Praeterea, si peccatum maculam causat, aut macula illa est
aliquid positive, aut est privatio pura. Si sit aliquid positive,
non potest esse nisi dispositio vel habitus, nihil enim aliud videtur
ex actu causari. Dispositio autem et habitus non est, contingit
enim, remota dispositione vel habitu, adhuc remanere maculam; ut
patet in eo qui peccavit mortaliter prodigalitate, et postea
transmutatur, mortaliter peccando, in habitum vitii oppositi. Non
ergo macula ponit aliquid positive in anima. Similiter etiam nec est
privatio pura. Quia omnia peccata conveniunt ex parte aversionis et
privationis gratiae. Sequeretur ergo quod omnium peccatorum esset
macula una. Ergo macula non est effectus peccati.
Sed contra est quod dicitur, Eccli. XLVII, Salomoni, dedisti
maculam in gloria tua. Et Ephes. V, ut exhiberet sibi gloriosam
Ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Et utrobique loquitur de
macula peccati. Ergo macula est effectus peccati.
Respondeo dicendum quod macula proprie dicitur in corporalibus, quando
aliquod corpus nitidum perdit suum nitorem ex contactu alterius
corporis, sicut vestis et aurum et argentum, aut aliud huiusmodi. In
rebus autem spiritualibus ad similitudinem huius oportet maculam dici.
Habet autem anima hominis duplicem nitorem, unum quidem ex refulgentia
luminis naturalis rationis, per quam dirigitur in suis actibus; alium
vero ex refulgentia divini luminis, scilicet sapientiae et gratiae,
per quam etiam homo perficitur ad bene et decenter agendum. Est autem
quasi quidam animae tactus, quando inhaeret aliquibus rebus per
amorem. Cum autem peccat, adhaeret rebus aliquibus contra lumen
rationis et divinae legis, ut ex supradictis patet. Unde ipsum
detrimentum nitoris ex tali contactu proveniens, macula animae
metaphorice vocatur.
Ad primum ergo dicendum quod anima non inquinatur ex rebus inferioribus
virtute earum, quasi agentibus eis in animam, sed magis e converso
anima sua actione se inquinat, inordinate eis inhaerendo, contra lumen
rationis et divinae legis.
Ad secundum dicendum quod actio intellectus perficitur secundum quod
res intelligibiles sunt in intellectu per modum ipsius intellectus, et
ideo intellectus ex eis non inficitur, sed magis perficitur. Sed
actus voluntatis consistit in motu ad ipsas res, ita quod amor
conglutinat animam rei amatae. Et ex hoc anima maculatur, quando in
ordinate inhaeret; secundum illud Osee IX, facti sunt
abominabiles, sicut ea quae dilexerunt.
Ad tertium dicendum quod macula non est aliquid positive in anima, nec
significat privationem solam, sed significat privationem quandam
nitoris animae in ordine ad suam causam, quae est peccatum. Et ideo
diversa peccata diversas maculas inducunt. Et est simile de umbra,
quae est privatio luminis ex obiecto alicuius corporis, et secundum
diversitatem corporum obiectorum diversificantur umbrae.
|
|