|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod macula non maneat in
anima post actum peccati. Nihil enim manet in anima post actum, nisi
habitus vel dispositio. Sed macula non est habitus vel dispositio, ut
supra habitum est. Ergo macula non manet in anima post actum peccati.
2. Praeterea, hoc modo se habet macula ad peccatum, sicut umbra ad
corpus, ut supra dictum est. Sed transeunte corpore, non manet
umbra. Ergo, transeunte actu peccati, non manet macula.
3. Praeterea, omnis effectus dependet ex sua causa. Causa autem
maculae est actus peccati. Ergo, remoto actu peccati, non remanet
macula in anima.
Sed contra est quod dicitur Iosue XXII, an parum vobis est quod
peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula huius
sceleris in vobis permanet?
Respondeo dicendum quod macula peccati remanet in anima, etiam
transeunte actu peccati. Cuius ratio est quia macula, sicut dictum
est, importat quendam defectum nitoris propter recessum a lumine
rationis vel divinae legis. Et ideo quandiu homo manet extra huiusmodi
lumen, manet in eo macula peccati, sed postquam redit ad lumen divinum
et ad lumen rationis, quod fit per gratiam, tunc macula cessat.
Licet autem cesset actus peccati, quo homo discessit a lumine rationis
vel legis divinae, non tamen statim homo ad illud redit in quo fuerat,
sed requiritur aliquis motus voluntatis contrarius primo motui. Sicut
si aliquis sit distans alicui per aliquem motum, non statim cessante
motu fit ei propinquus, sed oportet quod appropinquet rediens per motum
contrarium.
Ad primum ergo dicendum quod post actum peccati nihil positive remanet
in anima nisi dispositio vel habitus, remanet tamen aliquid privative,
scilicet privatio coniunctionis ad divinum lumen.
Ad secundum dicendum quod, transeunte obstaculo corporis, remanet
corpus diaphanum in aequali propinquitate et habitudine ad corpus
illuminans, et ideo statim umbra transit. Sed remoto actu peccati,
non remanet anima in eadem habitudine ad Deum. Unde non est similis
ratio.
Ad tertium dicendum quod actus peccati facit distantiam a Deo, quam
quidem distantiam sequitur defectus nitoris, hoc modo sicut motus
localis facit localem distantiam. Unde sicut, cessante motu, non
tollitur distantia localis; ita nec, cessante actu peccati, tollitur
macula.
|
|