|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod reatus poenae non sit
effectus peccati. Quod enim per accidens se habet ad aliquid, non
videtur esse proprius effectus eius. Sed reatus poenae per accidens se
habet ad peccatum, cum sit praeter intentionem peccantis. Ergo reatus
poenae non est effectus peccati.
2. Praeterea, malum non est causa boni. Sed poena bona est, cum
sit iusta, et a Deo. Ergo non est effectus peccati, quod est
malum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in I Confess., quod omnis
inordinatus animus sibi ipsi est poena. Sed poena non causat reatum
alterius poenae, quia sic iretur in infinitum. Ergo peccatum non
causat reatum poenae.
Sed contra est quod dicitur Rom. II, tribulatio et angustia in
animam omnem operantis malum. Sed operari malum est peccare. Ergo
peccatum inducit poenam, quae nomine tribulationis et angustiae
designatur.
Respondeo dicendum quod ex rebus naturalibus ad res humanas derivatur
ut id quod contra aliquid insurgit, ab eo detrimentum patiatur.
Videmus enim in rebus naturalibus quod unum contrarium vehementius
agit, altero contrario superveniente, propter quod aquae calefactae
magis congelantur, ut dicitur in I Meteor. Unde in hominibus hoc ex
naturali inclinatione invenitur, ut unusquisque deprimat eum qui contra
ipsum insurgit. Manifestum est autem quod quaecumque continentur sub
aliquo ordine, sunt quodammodo unum in ordine ad principium ordinis.
Unde quidquid contra ordinem aliquem insurgit, consequens est ut ab
ipso ordine, vel principe ordinis, deprimatur. Cum autem peccatum
sit actus inordinatus, manifestum est quod quicumque peccat, contra
aliquem ordinem agit. Et ideo ab ipso ordine consequens est quod
deprimatur. Quae quidem depressio poena est. Unde secundum tres
ordines quibus subditur humana voluntas, triplici poena potest homo
puniri. Primo quidem enim subditur humana natura ordini propriae
rationis; secundo, ordini exterioris hominis gubernantis vel
spiritualiter vel temporaliter, politice seu oeconomice; tertio,
subditur universali ordini divini regiminis. Quilibet autem horum
ordinum per peccatum pervertitur, dum ille qui peccat, agit et contra
rationem, et contra legem humanam, et contra legem divinam. Unde
triplicem poenam incurrit, unam quidem a seipso, quae est conscientiae
remorsus, aliam vero ab homine, tertiam vero a Deo.
Ad primum ergo dicendum quod poena consequitur peccatum inquantum malum
est, ratione suae inordinationis. Unde sicut malum est per accidens
in actu peccantis, praeter intentionem ipsius, ita et reatus poenae.
Ad secundum dicendum quod poena quidem iusta esse potest et a Deo et
ab homine inflicta, unde ipsa poena non est effectus peccati directe,
sed solum dispositive. Sed peccatum facit hominem esse reum poenae,
quod est malum, dicit enim Dionysius, IV cap. de Div. Nom.,
quod puniri non est malum, sed fieri poena dignum. Unde reatus poenae
directe ponitur effectus peccati.
Ad tertium dicendum quod poena illa inordinati animi debetur peccato ex
hoc quod ordinem rationis pervertit. Fit autem reus alterius poenae,
per hoc quod pervertit ordinem legis divinae vel humanae.
|
|