|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum non possit
esse poena peccati. Poenae enim sunt inductae ut per eas homines
reducantur ad bonum virtutis, ut patet per philosophum, in X Ethic.
Sed per peccatum non reducitur homo in bonum virtutis, sed in
oppositum. Ergo peccatum non est poena peccati.
2. Praeterea, poenae iustae sunt a Deo, ut patet per Augustinum,
in libro octoginta trium quaest. Peccatum autem non est a Deo, et
est iniustum. Non ergo peccatum potest esse poena peccati.
3. Praeterea, de ratione poenae est quod sit contra voluntatem.
Sed peccatum est a voluntate, ut ex supradictis patet. Ergo peccatum
non potest esse poena peccati.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod quaedam
peccata sunt poenae peccati.
Respondeo dicendum quod de peccato dupliciter loqui possumus, per se,
et per accidens. Per se quidem nullo modo peccatum potest esse poena
peccati. Peccatum enim per se consideratur secundum quod egreditur a
voluntate, sic enim habet rationem culpae. De ratione autem poenae
est quod sit contra voluntatem, ut in primo habitum est. Unde
manifestum est quod nullo modo, per se loquendo, peccatum potest esse
poena peccati. Per accidens autem peccatum potest esse poena peccati,
tripliciter. Primo quidem, ex parte causae quae est remotio
prohibentis. Sunt enim causae inclinantes ad peccatum passiones,
tentatio Diaboli, et alia huiusmodi; quae quidem causae impediuntur
per auxilium divinae gratiae, quae subtrahitur per peccatum. Unde cum
ipsa subtractio gratiae sit quaedam poena, et a Deo, ut supra dictum
est; sequitur quod per accidens etiam peccatum quod ex hoc sequitur,
poena dicatur. Et hoc modo loquitur apostolus, Rom. I, dicens,
propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, quae sunt
animae passiones, quia scilicet deserti homines ab auxilio divinae
gratiae, vincuntur a passionibus. Et hoc modo semper peccatum dicitur
esse poena praecedentis peccati. Alio modo ex parte substantiae
actus, quae afflictionem inducit, sive sit actus interior, ut patet
in ira et invidia; sive actus exterior, ut patet cum aliqui gravi
labore opprimuntur et damno, ut expleant actum peccati, secundum illud
Sap. V, lassati sumus in via iniquitatis. Tertio modo, ex parte
effectus, ut scilicet aliquod peccatum dicatur poena respectu effectus
consequentis. Et his duobus ultimis modis, unum peccatum non solum
est poena praecedentis peccati, sed etiam sui.
Ad primum ergo dicendum quod hoc etiam quod aliqui puniuntur a Deo,
dum permittit eos in aliqua peccata profluere, ad bonum virtutis
ordinatur. Quandoque quidem etiam ipsorum qui peccant, cum scilicet
post peccatum humiliores et cautiores resurgunt. Semper autem est ad
emendationem aliorum, qui videntes aliquos ruere de peccato in
peccatum, magis reformidant peccare. In aliis autem duobus modis,
manifestum est quod poena ordinatur ad emendationem quia hoc ipsum quod
homo laborem et detrimentum patitur in peccando, natum est retrahere
homines a peccato.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato secundum se.
Et similiter dicendum est ad tertium.
|
|