|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullum peccatum inducat
reatum aeternae poenae. Poena enim iusta adaequatur culpae, iustitia
enim aequalitas est. Unde dicitur Isaiae XXVII, in mensura
contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Sed peccatum est
temporale. Ergo non inducit reatum poenae aeternae.
2. Praeterea, poenae medicinae quaedam sunt, ut dicitur in II
Ethic. Sed nulla medicina debet esse infinita, quia ordinatur ad
finem; quod autem ordinatur ad finem, non est infinitum, ut
philosophus dicit, in I Polit. Ergo nulla poena debet esse
infinita.
3. Praeterea, nullus semper facit aliquid, nisi propter se in ipso
delectetur. Sed Deus non delectatur in perditione hominum, ut
dicitur Sap. I. Ergo non puniet homines poena sempiterna.
4. Praeterea, nihil quod est per accidens, est infinitum. Sed
poena est per accidens, non est enim secundum naturam eius qui
punitur. Ergo non potest in infinitum durare.
Sed contra est quod dicitur Matth. XXV, ibunt hi in supplicium
aeternum. Et Marc. III dicitur, qui autem blasphemaverit in
spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed erit reus
aeterni delicti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum ex hoc
inducit reatum poenae, quod pervertit aliquem ordinem. Manente autem
causa, manet effectus. Unde quandiu perversitas ordinis remanet,
necesse est quod remaneat reatus poenae. Pervertit autem aliquis
ordinem quandoque quidem reparabiliter, quandoque autem
irreparabiliter. Semper enim defectus quo subtrahitur principium,
irreparabilis est, si autem salvetur principium, eius virtute defectus
reparari possunt. Sicut si corrumpatur principium visivum, non potest
fieri visionis reparatio, nisi sola virtute divina, si vero, salvo
principio visivo, aliqua impedimenta adveniant visioni, reparari
possunt per naturam vel per artem. Cuiuslibet autem ordinis est
aliquod principium, per quod aliquis fit particeps illius ordinis. Et
ideo si per peccatum corrumpatur principium ordinis quo voluntas hominis
subditur Deo, erit inordinatio, quantum est de se, irreparabilis,
etsi reparari possit virtute divina. Principium autem huius ordinis
est ultimus finis, cui homo inhaeret per caritatem. Et ideo
quaecumque peccata avertunt a Deo, caritatem auferentia, quantum est
de se, inducunt reatum aeternae poenae.
Ad primum ergo dicendum quod poena peccato proportionatur secundum
acerbitatem, tam in iudicio divino quam in humano, sicut Augustinus
dicit, XXI de Civ. Dei, in nullo iudicio requiritur ut poena
adaequetur culpae secundum durationem. Non enim quia adulterium vel
homicidium in momento committitur, propter hoc momentanea poena
punitur, sed quandoque quidem perpetuo carcere vel exilio, quandoque
etiam morte. In qua non consideratur occisionis mora, sed potius quod
in perpetuum auferatur a societate viventium, et sic repraesentat suo
modo aeternitatem poenae inflictae divinitus. Iustum autem est,
secundum Gregorium, quod qui in suo aeterno peccavit contra Deum, in
aeterno Dei puniatur. Dicitur autem aliquis in suo aeterno peccasse,
non solum secundum continuationem actus in tota hominis vita durantis,
sed quia ex hoc ipso quod finem in peccato constituit, voluntatem habet
in aeternum peccandi. Unde dicit Gregorius, XXXIV Moral.,
quod iniqui voluissent sine fine vivere, ut sine fine potuissent in
iniquitatibus permanere.
Ad secundum dicendum quod poena etiam quae secundum leges humanas
infligitur, non semper est medicinalis ei qui punitur, sed solum
aliis, sicut cum latro suspenditur, non ut ipse emendetur, sed
propter alios, ut saltem metu poenae peccare desistant; secundum illud
Prov. XIX, pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Sic
igitur et aeternae poenae reproborum a Deo inflictae, sunt medicinales
his qui consideratione poenarum abstinent a peccatis; secundum illud
Psalmi LIX, dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a
facie arcus, ut liberentur dilecti tui.
Ad tertium dicendum quod Deus non delectatur in poenis propter ipsas;
sed delectatur in ordine suae iustitiae, quae haec requirit.
Ad quartum dicendum quod poena, etsi per accidens ordinetur ad
naturam, per se tamen ordinatur ad privationem ordinis et ad Dei
iustitiam. Et ideo, durante inordinatione, semper durat poena.
|
|