|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccato debeatur poena
infinita secundum quantitatem. Dicitur enim Ierem. X, corripe me,
domine, veruntamen in iudicio, et non in furore tuo, ne forte ad
nihilum redigas me. Ira autem vel furor Dei metaphorice significat
vindictam divinae iustitiae, redigi autem in nihilum est poena
infinita, sicut et ex nihilo aliquid facere est virtutis infinitae.
Ergo secundum vindictam divinam, peccatum punitur poena infinita
secundum quantitatem.
2. Praeterea, quantitati culpae respondet quantitas poenae;
secundum illud Deuteron. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum
modus. Sed peccatum quod contra Deum committitur, est infinitum,
tanto enim gravius est peccatum, quanto maior est persona contra quam
peccatur, sicut gravius peccatum est percutere principem quam percutere
hominem privatum; Dei autem magnitudo est infinita. Ergo poena
infinita debetur pro peccato quod contra Deum committitur.
3. Praeterea, dupliciter est aliquid infinitum, duratione
scilicet, et quantitate. Sed duratione est poena infinita. Ergo et
quantitate.
Sed contra est quia secundum hoc omnium mortalium peccatorum poenae
essent aequales, non enim est infinitum infinito maius.
Respondeo dicendum quod poena proportionatur peccato. In peccato
autem duo sunt. Quorum unum est aversio ab incommutabili bono, quod
est infinitum, unde ex hac parte peccatum est infinitum. Aliud quod
est in peccato, est inordinata conversio ad commutabile bonum. Et ex
hac parte peccatum est finitum, tum quia ipsum bonum commutabile est
finitum; tum quia ipsa conversio est finita, non enim possunt esse
actus creaturae infiniti. Ex parte igitur aversionis, respondet
peccato poena damni, quae etiam est infinita, est enim amissio
infiniti boni, scilicet Dei. Ex parte autem inordinatae
conversionis, respondet ei poena sensus, quae etiam est finita.
Ad primum ergo dicendum quod omnino redigi in nihilum eum qui peccat,
non convenit divinae iustitiae, quia repugnat perpetuitati poenae,
quae est secundum divinam iustitiam, ut dictum est. Sed in nihilum
redigi dicitur qui spiritualibus bonis privatur; secundum illud I
Cor. XIII, si non habuero caritatem, nihil sum.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato ex parte
aversionis, sic enim homo contra Deum peccat.
Ad tertium dicendum quod duratio poenae respondet durationi culpae,
non quidem ex parte actus, sed ex parte maculae, qua durante manet
reatus poenae. Sed acerbitas poenae respondet gravitati culpae.
Culpa autem quae est irreparabilis, de se habet quod perpetuo duret,
et ideo debetur ei poena aeterna. Non autem ex parte conversionis
habet infinitatem, et ideo non debetur ei ex hac parte poena infinita
secundum quantitatem.
|
|