|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omne peccatum inducat
reatum poenae aeternae. Poena enim, ut dictum est, proportionatur
culpae. Sed poena aeterna differt a temporali in infinitum. Nullum
autem peccatum differre videtur ab altero in infinitum, cum omne
peccatum sit humanus actus, qui infinitus esse non potest. Cum ergo
alicui peccato debeatur poena aeterna, sicut dictum est, videtur quod
nulli peccato debeatur poena temporalis tantum.
2. Praeterea, peccatum originale est minimum peccatorum, unde et
Augustinus dicit, in Enchirid., quod mitissima poena est eorum qui
pro solo peccato originali puniuntur. Sed peccato originali debetur
poena perpetua, nunquam enim videbunt regnum Dei pueri qui sine
Baptismo decesserunt cum originali peccato; ut patet per id quod
dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit denuo, non
potest videre regnum Dei. Ergo multo magis omnium aliorum peccatorum
poena erit aeterna.
3. Praeterea, peccato non debetur maior poena ex hoc quod alteri
peccato adiungitur, cum utrumque peccatum suam habeat poenam taxatam
secundum divinam iustitiam. Sed peccato veniali debetur poena
aeterna, si cum mortali peccato inveniatur in aliquo damnato, quia in
Inferno nulla potest esse remissio. Ergo peccato veniali simpliciter
debetur poena aeterna. Nulli ergo peccato debetur poena temporalis.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in IV Dialog., quod quaedam
leviores culpae post hanc vitam remittuntur. Non ergo omnia peccata
aeterna poena puniuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum causat
reatum poenae aeternae, inquantum irreparabiliter repugnat ordini
divinae iustitiae, per hoc scilicet quod contrariatur ipsi principio
ordinis, quod est ultimus finis. Manifestum est autem quod in
quibusdam peccatis est quidem aliqua inordinatio, non tamen per
contrarietatem ad ultimum finem, sed solum circa ea quae sunt ad
finem, inquantum plus vel minus debite eis intenditur, salvato tamen
ordine ad ultimum finem, puta cum homo, etsi nimis ad aliquam rem
temporalem afficiatur, non tamen pro ea vellet Deum offendere,
aliquid contra praeceptum eius faciendo. Unde huiusmodi peccatis non
debetur aeterna poena, sed temporalis.
Ad primum ergo dicendum quod peccata non differunt in infinitum ex
parte conversionis ad bonum commutabile, in qua consistit substantia
actus, differunt autem in infinitum ex parte aversionis. Nam quaedam
peccata committuntur per aversionem ab ultimo fine, quaedam vero per
inordinationem circa ea quae sunt ad finem. Finis autem ultimus ab his
quae sunt ad finem, in infinitum differt.
Ad secundum dicendum quod peccato originali non debetur poena aeterna
ratione suae gravitatis, sed ratione conditionis subiecti, scilicet
hominis qui sine gratia invenitur, per quam solam fit remissio poenae.
Et similiter dicendum est ad tertium, de veniali peccato. Aeternitas
enim poenae non respondet quantitati culpae, sed irremissibilitati
ipsius, ut dictum est.
|
|