|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod reatus poenae non
remaneat post peccatum. Remota enim causa, removetur effectus. Sed
peccatum est causa reatus poenae. Ergo, remoto peccato, cessat
reatus poenae.
2. Praeterea, peccatum removetur per hoc quod homo ad virtutem
redit. Sed virtuoso non debetur poena, sed magis praemium. Ergo,
remoto peccato, non remanet reatus poenae.
3. Praeterea, poenae sunt medicinae, ut dicitur in II Ethic.
Sed postquam aliquis iam est ab infirmitate curatus, non adhibetur
sibi medicina. Ergo, remoto peccato, non remanet debitum poenae.
Sed contra est quod dicitur II Reg. XII, quod David dixit ad
Nathan, peccavi domino. Dixitque Nathan ad David, dominus quoque
transtulit peccatum tuum, non morieris. Veruntamen quia blasphemare
fecisti inimicos nomen domini, filius qui natus est tibi, morte
morietur. Punitur ergo aliquis a Deo etiam postquam ei peccatum
dimittitur. Et sic reatus poenae remanet, peccato remoto.
Respondeo dicendum quod in peccato duo possunt considerari, scilicet
actus culpae, et macula sequens. Planum est autem quod, cessante
actu peccati, remanet reatus, in omnibus peccatis actualibus. Actus
enim peccati facit hominem reum poenae, inquantum transgreditur ordinem
divinae iustitiae; ad quem non redit nisi per quandam recompensationem
poenae, quae ad aequalitatem iustitiae reducit; ut scilicet qui plus
voluntati suae indulsit quam debuit, contra mandatum Dei agens,
secundum ordinem divinae iustitiae, aliquid contra illud quod vellet,
spontaneus vel invitus patiatur. Quod etiam in iniuriis hominibus
factis observatur, ut per recompensationem poenae reintegretur
aequalitas iustitiae. Unde patet quod, cessante actu peccati vel
iniuriae illatae, adhuc remanet debitum poenae. Sed si loquamur de
ablatione peccati quantum ad maculam, sic manifestum est quod macula
peccati ab anima auferri non potest, nisi per hoc quod anima Deo
coniungitur, per cuius distantiam detrimentum proprii nitoris
incurrebat, quod est macula, ut supra dictum est. Coniungitur autem
homo Deo per voluntatem. Unde macula peccati ab homine tolli non
potest nisi voluntas hominis ordinem divinae iustitiae acceptet, ut
scilicet vel ipse poenam sibi spontaneus assumat in recompensationem
culpae praeteritae, vel etiam a Deo illatam patienter sustineat,
utroque enim modo poena rationem satisfactionis habet. Poena autem
satisfactoria diminuit aliquid de ratione poenae. Est enim de ratione
poenae quod sit contra voluntatem. Poena autem satisfactoria, etsi
secundum absolutam considerationem sit contra voluntatem, tamen tunc,
et pro hoc, est voluntaria. Unde simpliciter est voluntaria,
secundum quid autem involuntaria, sicut patet ex his quae supra de
voluntario et involuntario dicta sunt. Dicendum est ergo quod, remota
macula culpae, potest quidem remanere reatus non poenae simpliciter,
sed satisfactoriae.
Ad primum ergo dicendum quod sicut, cessante actu peccati, remanet
macula, ut supra dictum est; ita etiam potest remanere reatus.
Cessante vero macula, non remanet reatus secundum eandem rationem, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod virtuoso non debetur poena simpliciter,
potest tamen sibi deberi poena ut satisfactoria, quia hoc ipsum ad
virtutem pertinet, ut satisfaciat pro his in quibus offendit vel Deum
vel hominem.
Ad tertium dicendum quod, remota macula, sanatum est vulnus peccati
quantum ad voluntatem. Requiritur autem adhuc poena ad sanationem
aliarum virium animae, quae per peccatum praecedens deordinatae
fuerunt, ut scilicet per contraria curentur. Requiritur etiam ad
restituendum aequalitatem iustitiae; et ad amovendum scandalum
aliorum, ut aedificentur in poena qui sunt scandalizati in culpa; ut
patet ex exemplo de David inducto.
|
|