|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non omnis poena sit
propter aliquam culpam. Dicitur enim Ioan. IX, de caeco nato,
neque hic peccavit, neque parentes eius, ut nasceretur caecus. Et
similiter videmus quod multi pueri, etiam baptizati, graves poenas
patiuntur, ut puta febres, Daemonum oppressiones, et multa
huiusmodi, cum tamen in eis non sit peccatum, postquam sunt
baptizati. Et antequam sint baptizati, non est in eis plus de peccato
quam in aliis pueris, qui haec non patiuntur. Non ergo omnis poena
est pro peccato.
2. Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod peccatores
prosperentur, et quod aliqui innocentes puniantur. Utrumque autem in
rebus humanis frequenter invenimus, dicitur enim de iniquis in Psalmo
LXXII, in labore hominum non sunt, et cum hominibus non
flagellabuntur; et Iob XXI, impii vivunt, sublevati sunt,
confortatique divitiis; et Habacuc I, dicitur, quare respicis
contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se? Non ergo omnis
poena infligitur pro culpa.
3. Praeterea, de Christo dicitur I Pet. II, quod peccatum non
fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et tamen ibidem dicitur
quod passus est pro nobis. Ergo non semper poena a Deo dispensatur
pro culpa.
Sed contra est quod dicitur Iob IV, quis unquam innocens periit?
Aut quando recti deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur
iniquitatem, flante Deo, periisse. Et Augustinus dicit, in I
Retract., quod omnis poena iusta est, et pro peccato aliquo
impenditur.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, poena potest
dupliciter considerari, simpliciter, et inquantum est satisfactoria.
Poena quidem satisfactoria est quodammodo voluntaria. Et quia
contingit eos qui differunt in reatu poenae, esse unum secundum
voluntatem unione amoris, inde est quod interdum aliquis qui non
peccavit, poenam voluntarius pro alio portat, sicut etiam in rebus
humanis videmus quod aliquis in se transfert alterius debitum. Si vero
loquamur de poena simpliciter, secundum quod habet rationem poenae,
sic semper habet ordinem ad culpam propriam, sed quandoque quidem ad
culpam actualem, puta quando aliquis vel a Deo vel ab homine pro
peccato commisso punitur; quandoque vero ad culpam originalem. Et hoc
quidem vel principaliter, vel consequenter. Principaliter quidem
poena originalis peccati est quod natura humana sibi relinquitur,
destituta auxilio originalis iustitiae, sed ad hoc consequuntur omnes
poenalitates quae ex defectu naturae in hominibus contingunt. Sciendum
tamen est quod quandoque aliquid videtur esse poenale, quod tamen non
habet simpliciter rationem poenae. Poena enim est species mali, ut in
primo dictum est. Malum autem est privatio boni. Cum autem sint
plura hominis bona, scilicet animae, corporis, et exteriorum rerum;
contingit interdum quod homo patiatur detrimentum in minori bono, ut
augeatur in maiori, sicut cum patitur detrimentum pecuniae propter
sanitatem corporis, vel in utroque horum propter salutem animae et
propter gloriam Dei. Et tunc tale detrimentum non est simpliciter
malum hominis, sed secundum quid. Unde non dicit simpliciter rationem
poenae, sed medicinae, nam et medici austeras potiones propinant
infirmis, ut conferant sanitatem. Et quia huiusmodi non proprie
habent rationem poenae, non reducuntur ad culpam sicut ad causam, nisi
pro tanto, quia hoc ipsum quod oportet humanae naturae medicinas
poenales exhibere, est ex corruptione naturae, quae est poena
originalis peccati. In statu enim innocentiae non oportuisset aliquem
ad profectum virtutis inducere per poenalia exercitia. Unde hoc ipsum
quod est poenale in talibus reducitur ad originalem culpam sicut ad
causam.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi defectus eorum qui nascuntur,
vel etiam puerorum, sunt effectus et poenae originalis peccati, ut
dictum est. Et manent etiam post Baptismum, propter causam superius
dictam. Et quod non sint aequaliter in omnibus, contingit propter
naturae diversitatem, quae sibi relinquitur, ut supra dictum est.
Ordinantur tamen huiusmodi defectus, secundum divinam providentiam,
ad salutem hominum, vel eorum qui patiuntur, vel aliorum, qui poenis
admonentur; et etiam ad gloriam Dei.
Ad secundum dicendum quod bona temporalia et corporalia sunt quidem
aliqua bona hominis, sed parva, bona vero spiritualia sunt magna
hominis bona. Pertinet igitur ad divinam iustitiam ut virtuosis det
spiritualia bona; et de temporalibus bonis vel malis tantum det eis,
quantum sufficit ad virtutem, ut enim Dionysius dicit, VIII cap.
de Div. Nom., divinae iustitiae est non emollire optimorum
fortitudinem materialium donationibus. Aliis vero hoc ipsum quod
temporalia dantur, in malum spiritualium cedit. Unde in Psalmo
LXXII concluditur, ideo tenuit eos superbia.
Ad tertium dicendum quod Christus poenam sustinuit satisfactoriam non
pro suis, sed pro nostris peccatis.
|
|