|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquis puniatur pro
peccato alterius. Dicitur enim Exodi XX, ego sum Deus Zelotes,
visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam
generationem, his qui oderunt me. Et Matth. XXIII dicitur, ut
veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram.
2. Praeterea, iustitia humana derivatur a iustitia divina. Sed
secundum iustitiam humanam aliquando filii puniuntur pro parentibus,
sicut patet in crimine laesae maiestatis. Ergo etiam secundum divinam
iustitiam, unus punitur pro peccato alterius.
3. Praeterea, si dicatur filius non puniri pro peccato patris, sed
pro peccato proprio, inquantum imitatur malitiam paternam, non magis
hoc diceretur de filiis quam de extraneis, qui simili poena puniuntur
his quorum peccata imitantur. Non ergo videtur quod filii pro peccatis
propriis puniantur, sed pro peccatis parentum.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, filius non portabit
iniquitatem patris.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de poena satisfactoria, quae
voluntarie assumitur, contingit quod unus portet poenam alterius
inquantum sunt quodammodo unum, sicut iam dictum est. Si autem
loquamur de poena pro peccato inflicta, inquantum habet rationem
poenae, sic solum unusquisque pro peccato suo punitur, quia actus
peccati aliquid personale est. Si autem loquamur de poena quae habet
rationem medicinae, sic contingit quod unus punitur pro peccato
alterius. Dictum est enim quod detrimenta corporalium rerum, vel
etiam ipsius corporis, sunt quaedam poenales medicinae ordinatae ad
salutem animae. Unde nihil prohibet talibus poenis aliquem puniri pro
peccato alterius, vel a Deo vel ab homine, utpote filios pro
patribus, et subditos pro dominis, inquantum sunt quaedam res eorum.
Ita tamen quod, si filius vel subditus est particeps culpae,
huiusmodi poenalis defectus habet rationem poenae quantum ad utrumque,
scilicet eum qui punitur, et eum pro quo punitur. Si vero non sit
particeps culpae, habet rationem poenae quantum ad eum pro quo
punitur, quantum vero ad eum qui punitur, rationem medicinae tantum,
nisi per accidens, inquantum peccato alterius consentit; ordinatur
enim ei ad bonum animae, si patienter sustineat. Poenae vero
spirituales non sunt medicinales tantum, quia bonum animae non
ordinatur ad aliud melius bonum. Unde in bonis animae nullus patitur
detrimentum sine culpa propria. Et propter hoc etiam talibus poenis,
ut dicit Augustinus in epistola ad avitum, unus non punitur pro alio,
quia quantum ad animam, filius non est res patris. Unde et huius
causam dominus assignans, dicit, Ezech. XVIII, omnes animae
meae sunt.
Ad primum ergo dicendum quod utrumque dictum videtur esse referendum ad
poenas temporales vel corporales, inquantum filii sunt res quaedam
parentum, et successores praedecessorum. Vel si referatur ad poenas
spirituales, hoc dicitur propter imitationem culpae, unde in Exodo
additur, his qui oderunt me; et in Matthaeo dicitur, et vos implete
mensuram patrum vestrorum. Dicit autem puniri peccata patrum in
filiis, quia filii, in peccatis parentum nutriti, proniores sunt ad
peccandum, tum propter consuetudinem; tum etiam propter exemplum,
patrum quasi auctoritatem sequentes. Sunt etiam maiori poena digni,
si, poenas patrum videntes, correcti non sunt. Ideo autem addidit,
in tertiam et quartam generationem, quia tantum consueverunt homines
vivere, ut tertiam et quartam generationem videant; et sic mutuo
videre possunt et filii peccata patrum ad imitandum, et patres poenas
filiorum ad dolendum.
Ad secundum dicendum quod poenae illae sunt corporales et temporales
quas iustitia humana uni pro peccato alterius infligit. Et sunt
remedia quaedam, vel medicinae, contra culpas sequentes, ut vel ipsi
qui puniuntur, vel alii, cohibeantur a similibus culpis.
Ad tertium dicendum quod magis dicuntur puniri pro peccatis aliorum
propinqui quam extranei, tum quia poena propinquorum quodammodo
redundat in illos qui peccaverunt, ut dictum est, inquantum filius est
quaedam res patris. Tum etiam quia et domestica exempla, et
domesticae poenae, magis movent. Unde quando aliquis nutritus est in
peccatis parentum, vehementius ea sequitur; et si ex eorum poenis non
est deterritus, obstinatior videtur; unde et maiori poena dignus.
|
|