|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum non
convenienter dividatur contra mortale. Dicit enim Augustinus,
XXII libro contra Faustum, peccatum est dictum vel factum vel
concupitum contra legem aeternam. Sed esse contra legem aeternam, dat
peccato quod sit mortale. Ergo omne peccatum est mortale. Non ergo
peccatum veniale dividitur contra mortale.
2. Praeterea, apostolus dicit, I Cor. X, sive manducatis,
sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei
facite. Sed contra hoc praeceptum facit quicumque peccat, non enim
peccatum fit propter gloriam Dei. Cum ergo facere contra praeceptum
sit peccatum mortale, videtur quod quicumque peccat, mortaliter
peccet.
3. Praeterea, quicumque amore alicui rei inhaeret, inhaeret ei vel
sicut fruens, vel sicut utens; ut patet per Augustinum, in I de
Doctr. Christ. Sed nullus peccans inhaeret bono commutabili quasi
utens, non enim refert ipsum ad bonum quod nos beatos facit, quod
proprie est uti, ut Augustinus dicit ibidem. Ergo quicumque peccat,
fruitur bono commutabili. Sed frui rebus utendis est humana
perversitas, ut Augustinus dicit, in libro octoginta trium quaest.
Cum ergo perversitas peccatum mortale nominet, videtur quod quicumque
peccat, mortaliter peccet.
4. Praeterea, quicumque accedit ad unum terminum, ex hoc ipso
recedit ab alio. Sed quicumque peccat, accedit ad bonum commutabile.
Ergo recedit a bono incommutabili. Ergo peccat mortaliter. Non ergo
convenienter peccatum veniale contra mortale dividitur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Homil. XLI super
Ioan., quod crimen est quod damnationem meretur, veniale autem est
quod non meretur damnationem. Sed crimen nominat peccatum mortale.
Ergo veniale peccatum convenienter dividitur contra mortale.
Respondeo dicendum quod aliqua, secundum quod proprie accipiuntur,
non videntur esse opposita, quae si metaphorice accipiantur, opponi
inveniuntur, sicut ridere non opponitur ei quod est arescere; sed
secundum quod ridere metaphorice de prato dicitur propter eius
floritionem et virorem, opponitur ei quod est arescere. Similiter si
mortale proprie accipiatur, prout refertur ad mortem corporalem, non
videtur oppositionem habere cum veniali, nec ad idem genus pertinere.
Sed si mortale accipiatur metaphorice, secundum quod dicitur in
peccatis, mortale opponitur ei quod est veniale. Cum enim peccatum
sit quaedam infirmitas animae, ut supra habitum est, peccatum aliquod
mortale dicitur ad similitudinem morbi, qui dicitur mortalis ex eo quod
inducit defectum irreparabilem per destitutionem alicuius principii, ut
dictum est. Principium autem spiritualis vitae, quae est secundum
virtutem, est ordo ad ultimum finem, ut supra dictum est. Qui quidem
si destitutus fuerit, reparari non potest per aliquod principium
intrinsecum, sed solum per virtutem divinam, ut supra dictum est,
quia inordinationes eorum quae sunt ad finem, reparantur ex fine,
sicut error qui accidit circa conclusiones, per veritatem
principiorum. Defectus ergo ordinis ultimi finis non potest per
aliquid aliud reparari quod sit principalius; sicut nec error qui est
circa principia. Et ideo huiusmodi peccata dicuntur mortalia, quasi
irreparabilia. Peccata autem quae habent inordinationem circa ea quae
sunt ad finem, conservato ordine ad ultimum finem, reparabilia sunt.
Et haec dicuntur venialia, tunc enim peccatum veniam habet, quando
reatus poenae tollitur, qui cessat cessante peccato, ut dictum est.
Secundum hoc ergo, mortale et veniale opponuntur sicut reparabile et
irreparabile. Et hoc dico per principium interius, non autem per
comparationem ad virtutem divinam, quae omnem morbum et corporalem et
spiritualem potest reparare. Et propter hoc veniale peccatum
convenienter dividitur contra mortale.
Ad primum ergo dicendum quod divisio peccati venialis et mortalis non
est divisio generis in species, quae aequaliter participent rationem
generis, sed analogi in ea de quibus praedicatur secundum prius et
posterius. Et ideo perfecta ratio peccati, quam Augustinus ponit,
convenit peccato mortali. Peccatum autem veniale dicitur peccatum
secundum rationem imperfectam, et in ordine ad peccatum mortale, sicut
accidens dicitur ens in ordine ad substantiam, secundum imperfectam
rationem entis. Non enim est contra legem, quia venialiter peccans
non facit quod lex prohibet, nec praetermittit id ad quod lex per
praeceptum obligat; sed facit praeter legem, quia non observat modum
rationis quem lex intendit.
Ad secundum dicendum quod illud praeceptum apostoli est affirmativum,
unde non obligat ad semper. Et sic non facit contra hoc praeceptum
quicumque non actu refert in gloriam Dei omne quod facit. Sufficit
ergo quod aliquis habitualiter referat se et omnia sua in Deum, ad hoc
quod non semper mortaliter peccet, cum aliquem actum non refert in
gloriam Dei actualiter. Veniale autem peccatum non excludit
habitualem ordinationem actus humani in gloriam Dei, sed solum
actualem, quia non excludit caritatem, quae habitualiter ordinat in
Deum. Unde non sequitur quod ille qui peccat venialiter, peccet
mortaliter.
Ad tertium dicendum quod ille qui peccat venialiter, inhaeret bono
temporali non ut fruens, quia non constituit in eo finem; sed ut
utens, referens in Deum non actu, sed habitu.
Ad quartum dicendum quod bonum commutabile non accipitur ut terminus
contrapositus incommutabili bono, nisi quando constituitur in eo
finis. Quod enim est ad finem, non habet rationem termini.
|
|