|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale et
mortale non differant genere, ita scilicet quod aliquod sit peccatum
mortale ex genere, et aliquod veniale ex genere. Bonum enim et malum
ex genere in actibus humanis accipitur per comparationem ad materiam
sive ad obiectum, ut supra dictum est. Sed secundum quodlibet
obiectum vel materiam, contingit peccare mortaliter et venialiter,
quodlibet enim bonum commutabile potest homo diligere vel infra Deum,
quod est peccare venialiter, vel supra Deum quod est peccare
mortaliter. Ergo peccatum veniale et mortale non differunt genere.
2. Praeterea, sicut dictum est supra, peccatum mortale dicitur quod
est irreparabile, peccatum autem veniale quod est reparabile. Sed
esse irreparabile convenit peccato quod fit ex malitia, quod secundum
quosdam irremissibile dicitur, esse autem reparabile convenit peccato
quod fit per infirmitatem vel ignorantiam, quod dicitur remissibile.
Ergo peccatum mortale et veniale differunt sicut peccatum quod est ex
malitia commissum, vel ex infirmitate et ignorantia. Sed secundum hoc
non differunt peccata genere, sed causa, ut supra dictum est. Ergo
peccatum veniale et mortale non differunt genere.
3. Praeterea, supra dictum est quod subiti motus tam sensualitatis
quam rationis, sunt peccata venialia. Sed subiti motus inveniuntur in
quolibet peccati genere. Ergo non sunt aliqua peccata venialia ex
genere.
Sed contra est quod Augustinus, in sermone de Purgatorio, enumerat
quaedam genera peccatorum venialium, et quaedam genera peccatorum
mortalium.
Respondeo dicendum quod peccatum veniale a venia dicitur. Potest
igitur aliquod peccatum dici veniale uno modo, quia est veniam
consecutum, et sic dicit Ambrosius quod omne peccatum per poenitentiam
fit veniale. Et hoc dicitur veniale ex eventu. Alio modo dicitur
veniale, quia non habet in se unde veniam non consequatur vel totaliter
vel in parte. In parte quidem, sicut cum habet in se aliquid
diminuens culpam, ut cum fit ex infirmitate vel ignorantia. Et hoc
dicitur veniale ex causa. In toto autem, ex eo quod non tollit
ordinem ad ultimum finem, unde non meretur poenam aeternam, sed
temporalem. Et de hoc veniali ad praesens intendimus. De primis enim
duobus constat quod non habent genus aliquod determinatum. Sed veniale
tertio modo dictum, potest habere genus determinatum, ita quod aliquod
peccatum dicatur veniale ex genere, et aliquod mortale ex genere,
secundum quod genus vel species actus determinantur ex obiecto. Cum
enim voluntas fertur in aliquid quod secundum se repugnat caritati, per
quam homo ordinatur in ultimum finem, peccatum ex suo obiecto habet
quod sit mortale. Unde est mortale ex genere, sive sit contra
dilectionem Dei, sicut blasphemia, periurium, et huiusmodi; sive
contra dilectionem proximi, sicut homicidium, adulterium, et
similia. Unde huiusmodi sunt peccata mortalia ex suo genere.
Quandoque vero voluntas peccantis fertur in id quod in se continet
quandam inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni Dei et
proximi, sicut verbum otiosum, risus superfluus, et alia huiusmodi.
Et talia sunt peccata venialia ex suo genere. Sed quia actus morales
recipiunt rationem boni et mali non solum ex obiecto, sed etiam ex
aliqua dispositione agentis, ut supra habitum est; contingit quandoque
quod id quod est peccatum veniale ex genere ratione sui obiecti, fit
mortale ex parte agentis, vel quia in eo constituit finem ultimum, vel
quia ordinat ipsum ad aliquid quod est peccatum mortale ex genere, puta
cum aliquis ordinat verbum otiosum ad adulterium committendum.
Similiter etiam ex parte agentis contingit quod aliquod peccatum quod
ex suo genere est mortale, fit veniale, propter hoc scilicet quod
actus est imperfectus, idest non deliberatus ratione, quae est
principium proprium mali actus, sicut supra dictum est de subitis
motibus infidelitatis.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod aliquis eligit id quod
repugnat divinae caritati, convincitur praeferre illud caritati
divinae, et per consequens plus amare ipsum quam Deum. Et ideo
aliqua peccata ex genere, quae de se repugnant caritati, habent quod
aliquid diligatur supra Deum. Et sic sunt ex genere suo mortalia.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato veniali ex
causa.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de peccato quod est
veniale propter imperfectionem actus.
|
|