|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale non sit
dispositio ad mortale. Unum enim oppositum non disponit ad aliud.
Sed peccatum veniale et mortale ex opposito dividuntur, ut dictum
est. Ergo peccatum veniale non est dispositio ad mortale.
2. Praeterea, actus disponit ad aliquid simile in specie sibi, unde
in II Ethic. dicitur quod ex similibus actibus generantur similes
dispositiones et habitus. Sed peccatum mortale et veniale differunt
genere seu specie, ut dictum est. Ergo peccatum veniale non disponit
ad mortale.
3. Praeterea, si peccatum dicatur veniale quia disponit ad mortale,
oportebit quod quaecumque disponunt ad mortale peccatum, sint peccata
venialia. Sed omnia bona opera disponunt ad peccatum mortale, dicit
enim Augustinus, in regula, quod superbia bonis operibus insidiatur,
ut pereant. Ergo etiam bona opera erunt peccata venialia, quod est
inconveniens.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XIX, qui spernit minima,
paulatim defluit. Sed ille qui peccat venialiter, videtur minima
spernere. Ergo paulatim disponitur ad hoc quod totaliter defluat per
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod disponens est quodammodo causa. Unde secundum
duplicem modum causae, est duplex dispositionis modus. Est enim causa
quaedam movens directe ad effectum, sicut calidum calefacit. Est
etiam causa indirecte movens, removendo prohibens, sicut removens
columnam dicitur removere lapidem superpositum. Et secundum hoc,
actus peccati dupliciter ad aliquid disponit. Uno quidem modo,
directe, et sic disponit ad actum similem secundum speciem. Et hoc
modo, primo et per se peccatum veniale ex genere non disponit ad
mortale ex genere, cum differant specie. Sed per hunc modum peccatum
veniale potest disponere, per quandam consequentiam, ad peccatum quod
est mortale ex parte agentis. Augmentata enim dispositione vel habitu
per actus peccatorum venialium, intantum potest libido peccandi
crescere, quod ille qui peccat, finem suum constituet in peccato
veniali, nam unicuique habenti habitum, inquantum huiusmodi, finis
est operatio secundum habitum. Et sic, multoties peccando
venialiter, disponetur ad peccatum mortale. Alio modo actus humanus
disponit ad aliquid removendo prohibens. Et hoc modo peccatum veniale
ex genere potest disponere ad peccatum mortale ex genere. Qui enim
peccat venialiter ex genere, praetermittit aliquem ordinem, et ex hoc
quod consuescit voluntatem suam in minoribus debito ordini non
subiicere, disponitur ad hoc quod etiam voluntatem suam non subiiciat
ordini ultimi finis, eligendo id quod est peccatum mortale ex genere.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum veniale et mortale non dividuntur
ex opposito, sicut duae species unius generis, ut dictum est, sed
sicut accidens contra substantiam dividitur. Unde sicut accidens
potest esse dispositio ad formam substantialem, ita et veniale peccatum
ad mortale.
Ad secundum dicendum quod peccatum veniale non est simile mortali in
specie, est tamen simile ei in genere, inquantum utrumque importat
defectum debiti ordinis, licet aliter et aliter, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod opus bonum non est per se dispositio ad
mortale peccatum, potest tamen esse materia vel occasio peccati
mortalis per accidens. Sed peccatum veniale per se disponit ad
mortale, ut dictum est.
|
|