|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod circumstantia possit de
veniali peccato facere mortale. Dicit enim Augustinus, in sermone de
Purgatorio, quod si diu teneatur iracundia, et ebrietas si assidua
sit, transeunt in numerum peccatorum mortalium. Sed ira et ebrietas
non sunt ex suo genere peccata mortalia, sed venialia, alioquin semper
essent mortalia. Ergo circumstantia facit peccatum veniale esse
mortale.
2. Praeterea, Magister dicit, XXIV dist. II libri Sent.,
quod delectatio, si sit morosa, est peccatum mortale; si autem non
sit morosa, est peccatum veniale. Sed morositas est quaedam
circumstantia. Ergo circumstantia facit de peccato veniali mortale.
3. Praeterea, plus differunt malum et bonum quam veniale peccatum et
mortale, quorum utrumque est in genere mali. Sed circumstantia facit
de actu bono malum, sicut patet cum quis dat eleemosynam propter inanem
gloriam. Ergo multo magis potest facere de peccato veniali mortale.
Sed contra est quod, cum circumstantia sit accidens, quantitas eius
non potest excedere quantitatem ipsius actus, quam habet ex suo
genere, semper enim subiectum praeeminet accidenti. Si igitur actus
ex suo genere sit peccatum veniale, non poterit per circumstantiam
fieri peccatum mortale, cum peccatum mortale in infinitum quodammodo
excedat quantitatem venialis, ut ex dictis patet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de
circumstantiis ageretur, circumstantia, inquantum huiusmodi, est
accidens actus moralis, contingit tamen circumstantiam accipi ut
differentiam specificam actus moralis, et tunc amittit rationem
circumstantiae, et constituit speciem moralis actus. Hoc autem
contingit in peccatis quando circumstantia addit deformitatem alterius
generis sicut cum aliquis accedit ad non suam, est actus deformis
deformitate opposita castitati; sed si accedat ad non suam quae est
alterius uxor, additur deformitas opposita iustitiae, contra quam est
ut aliquis usurpet rem alienam; et secundum hoc huiusmodi circumstantia
constituit novam speciem peccati, quae dicitur adulterium.
Impossibile est autem quod circumstantia de peccato veniali faciat
mortale, nisi afferat deformitatem alterius generis. Dictum est enim
quod peccatum veniale habet deformitatem per hoc quod importat
deordinationem circa ea quae sunt ad finem, peccatum autem mortale
habet deformitatem per hoc quod importat deordinationem respectu ultimi
finis. Unde manifestum est quod circumstantia non potest de veniali
peccato facere mortale, manens circumstantia, sed solum tunc quando
transfert in aliam speciem, et fit quodammodo differentia specifica
moralis actus.
Ad primum ergo dicendum quod diuturnitas non est circumstantia trahens
in aliam speciem, similiter nec frequentia vel assiduitas, nisi forte
per accidens ex aliquo supervenienti. Non enim aliquid acquirit novam
speciem ex hoc quod multiplicatur vel protelatur, nisi forte in actu
protelato vel multiplicato superveniat aliquid quod variet speciem,
puta inobedientia vel contemptus, vel aliquid huiusmodi. Dicendum est
ergo quod, cum ira sit motus animi ad nocendum proximo, si sit tale
nocumentum in quod tendit motus irae, quod ex genere suo sit peccatum
mortale, sicut homicidium vel furtum, talis ira ex genere suo est
peccatum mortale. Sed quod sit peccatum veniale, habet ex
imperfectione actus, inquantum est motus subitus sensualitatis. Si
vero sit diuturna, redit ad naturam sui generis per consensum
rationis. Si vero nocumentum in quod tendit motus irae, esset veniale
ex genere suo, puta cum aliquis in hoc irascitur contra aliquem, quod
vult ei dicere aliquod verbum leve et iocosum, quod modicum ipsum
contristet; non erit ira peccatum mortale, quantumcumque sit
diuturna; nisi forte per accidens, puta si ex hoc grave scandalum
oriatur, vel propter aliquid huiusmodi. De ebrietate vero dicendum
est quod secundum suam rationem habet quod sit peccatum mortale, quod
enim homo absque necessitate reddat se impotentem ad utendum ratione,
per quam homo in Deum ordinatur et multa peccata occurrentia vitat, ex
sola voluptate vini, expresse contrariatur virtuti. Sed quod sit
peccatum veniale, contingit propter ignorantiam quandam vel
infirmitatem, puta cum homo nescit virtutem vini, aut propriam
debilitatem, unde non putat se inebriari, tunc enim non imputatur ei
ebrietas ad peccatum, sed solum superabundantia potus. Sed quando
frequenter inebriatur, non potest per hanc ignorantiam excusari quin
videatur voluntas eius eligere magis pati ebrietatem, quam abstinere a
vino superfluo. Unde redit peccatum ad suam naturam.
Ad secundum dicendum quod delectatio morosa non dicitur esse peccatum
mortale, nisi in his quae ex suo genere sunt peccata mortalia; in
quibus si delectatio non morosa sit, peccatum veniale est ex
imperfectione actus, sicut et de ira dictum est. Dicitur enim ira
diuturna, et delectatio morosa, propter approbationem rationis
deliberantis.
Ad tertium dicendum quod circumstantia non facit de bono actu malum,
nisi constituens speciem peccati, ut supra etiam habitum est.
|
|