|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum mortale possit
fieri veniale. Aequaliter enim distat peccatum veniale a mortali, et
e contrario. Sed peccatum veniale fit mortale, ut dictum est. Ergo
etiam peccatum mortale potest fieri veniale.
2. Praeterea, peccatum veniale et mortale ponuntur differre secundum
hoc, quod peccans mortaliter diligit creaturam plus quam Deum,
peccans autem venialiter diligit creaturam infra Deum. Contingit
autem quod aliquis committens id quod est ex genere suo peccatum
mortale, diligat creaturam infra Deum, puta si aliquis, nesciens
fornicationem simplicem esse peccatum mortale et contrariam divino
amori, fornicetur, ita tamen quod propter divinum amorem paratus esset
fornicationem praetermittere, si sciret fornicando se contra divinum
amorem agere. Ergo peccabit venialiter. Et sic peccatum mortale
potest fieri veniale.
3. Praeterea, sicut dictum est, plus differt bonum a malo quam
veniale a mortali. Sed actus qui est de se malus, potest fieri
bonus, sicut homicidium potest fieri actus iustitiae, sicut patet in
iudice qui occidit latronem. Ergo multo magis peccatum mortale potest
fieri veniale.
Sed contra est quod aeternum nunquam potest fieri temporale. Sed
peccatum mortale meretur poenam aeternam, peccatum autem veniale poenam
temporalem. Ergo peccatum mortale nunquam potest fieri veniale.
Respondeo dicendum quod veniale et mortale differunt sicut perfectum et
imperfectum in genere peccati, ut dictum est. Imperfectum autem per
aliquam additionem potest ad perfectionem venire. Unde et veniale,
per hoc quod additur ei deformitas pertinens ad genus peccati mortalis,
efficitur mortale, sicut cum quis dicit verbum otiosum ut fornicetur.
Sed id quod est perfectum, non potest fieri imperfectum per
additionem. Et ideo peccatum mortale non fit veniale per hoc quod
additur ei aliqua deformitas pertinens ad genus peccati venialis, non
enim diminuitur peccatum eius qui fornicatur ut dicat verbum otiosum,
sed magis aggravatur propter deformitatem adiunctam. Potest tamen id
quod est ex genere mortale, esse veniale propter imperfectionem actus,
quia non perfecte pertingit ad rationem actus moralis, cum non sit
deliberatus sed subitus, ut ex dictis patet. Et hoc fit per
subtractionem quandam, scilicet deliberatae rationis. Et quia a
ratione deliberata habet speciem moralis actus, inde est quod per talem
subtractionem solvitur species.
Ad primum ergo dicendum quod veniale differt a mortali sicut
imperfectum a perfecto, ut puer a viro. Fit autem ex puero vir, sed
non convertitur. Unde ratio non cogit.
Ad secundum dicendum quod, si sit talis ignorantia quae peccatum
omnino excuset, sicut est furiosi vel amentis, tunc ex tali ignorantia
fornicationem committens nec mortaliter nec venialiter peccat. Si vero
sit ignorantia non invincibilis, tunc ignorantia ipsa est peccatum, et
continet in se defectum divini amoris, inquantum negligit homo
addiscere ea per quae potest se in divino amore conservare.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro contra
mendacium, ea quae sunt secundum se mala, nullo fine bene fieri
possunt. Homicidium autem est occisio innocentis, et hoc nullo modo
bene fieri potest. Sed iudex qui occidit latronem, vel miles qui
occidit hostem reipublicae, non appellantur homicidae, ut Augustinus
dicit, in libro de libero arbitrio.
|
|