|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale causet
maculam in anima. Dicit enim Augustinus, in libro de Poenit.,
quod peccata venialia, si multiplicentur, decorem nostrum ita
exterminant, ut a caelestis sponsi amplexibus nos separent. Sed nihil
aliud est macula quam detrimentum decoris. Ergo peccata venialia
causant maculam in anima.
2. Praeterea, peccatum mortale causat maculam in anima propter
inordinationem actus et affectus ipsius peccantis. Sed in peccato
veniali est quaedam deordinatio actus et affectus. Ergo peccatum
veniale causat maculam in anima.
3. Praeterea, macula animae causatur ex contactu rei temporalis per
amorem, ut supra dictum est. Sed in peccato veniali anima inordinato
amore contingit rem temporalem. Ergo peccatum veniale inducit maculam
in anima.
Sed contra est quod dicitur Ephes. V, ut exhiberet ipse sibi
gloriosam Ecclesiam non habentem maculam; Glossa, idest aliquod
peccatum criminale. Ergo proprium peccati mortalis esse videtur quod
maculam in anima causet.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, macula importat
detrimentum nitoris ex aliquo contactu, sicut in corporalibus patet,
ex quibus per similitudinem nomen maculae ad animam transfertur. Sicut
autem in corpore est duplex nitor, unus quidem ex intrinseca
dispositione membrorum et coloris, alius autem ex exteriori claritate
superveniente; ita etiam in anima est duplex nitor, unus quidem
habitualis, quasi intrinsecus, alius autem actualis, quasi exterior
fulgor. Peccatum autem veniale impedit quidem nitorem actualem, non
tamen habitualem, quia non excludit neque diminuit habitum caritatis et
aliarum virtutum, ut infra patebit, sed solum impedit earum actum.
Macula autem importat aliquid manens in re maculata, unde magis
videtur pertinere ad detrimentum habitualis nitoris quam actualis.
Unde, proprie loquendo, peccatum veniale non causat maculam in
anima. Et si alicubi dicatur maculam inducere, hoc est secundum
quid, inquantum impedit nitorem qui est ex actibus virtutum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur in eo casu in quo
multa peccata venialia dispositive inducunt ad mortale. Aliter enim
non separarent ab amplexu caelestis sponsi.
Ad secundum dicendum quod inordinatio actus in peccato mortali
corrumpit habitum virtutis, non autem in peccato veniali.
Ad tertium dicendum quod in peccato mortali anima per amorem contingit
rem temporalem quasi finem, et per hoc totaliter impeditur influxus
splendoris gratiae, qui provenit in eos qui Deo adhaerent ut ultimo
fini per caritatem. Sed in peccato veniali non adhaeret homo creaturae
tanquam fini ultimo. Unde non est simile.
|
|