|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter peccata
venialia per lignum, faenum et stipulam designentur. Lignum enim,
faenum et stipula dicuntur superaedificari spirituali fundamento. Sed
peccata venialia sunt praeter spirituale aedificium, sicut etiam
quaelibet falsae opiniones sunt praeter scientiam. Ergo peccata
venialia non convenienter designantur per lignum, faenum et stipulam.
2. Praeterea, ille qui aedificat lignum, faenum et stipulam, sic
salvus erit quasi per ignem. Sed quandoque ille qui committit peccata
venialia, non erit salvus etiam per ignem, puta cum peccata venialia
inveniuntur in eo qui decedit cum peccato mortali. Ergo inconvenienter
per lignum, faenum et stipulam peccata venialia designantur.
3. Praeterea, secundum apostolum, alii sunt qui aedificant aurum,
argentum, lapides pretiosos, idest amorem Dei et proximi et bona
opera; et alii qui aedificant lignum, faenum et stipulam. Sed
peccata venialia committunt etiam illi qui diligunt Deum et proximum,
et bona opera faciunt, dicitur enim I Ioan. I, si dixerimus quia
peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Ergo non convenienter
designantur peccata venialia per ista tria.
4. Praeterea, multo plures differentiae et gradus sunt peccatorum
venialium quam tres. Ergo inconvenienter sub his tribus
comprehenduntur.
Sed contra est quod apostolus dicit de eo qui superaedificat lignum,
faenum et stipulam, quod salvus erit quasi per ignem, et sic patietur
poenam, sed non aeternam. Reatus autem poenae temporalis proprie
pertinet ad peccatum veniale, ut dictum est. Ergo per illa tria
significantur peccata venialia.
Respondeo dicendum quod quidam intellexerunt fundamentum esse fidem
informem, super quam aliqui aedificant bona opera, quae significantur
per aurum, argentum et lapides pretiosos; quidam vero peccata etiam
mortalia, quae significantur, secundum eos, per lignum, faenum et
stipulam. Sed hanc expositionem improbat Augustinus, in libro de
fide et operibus, quia, ut apostolus dicit, ad Gal. V, qui opera
carnis facit, regnum Dei non consequetur, quod est salvum fieri;
apostolus autem dicit quod ille qui aedificat lignum, faenum et
stipulam, salvus erit quasi per ignem. Unde non potest intelligi quod
per lignum, faenum et stipulam peccata mortalia designentur. Quidam
vero dicunt quod per lignum, faenum et stipulam significantur opera
bona, quae superaedificantur quidem spirituali aedificio, sed tamen
commiscent se eis peccata venialia sicut, cum aliquis habet curam rei
familiaris, quod bonum est, commiscet se superfluus amor vel uxoris
vel filiorum vel possessionum, sub Deo tamen, ita scilicet quod pro
his homo nihil vellet facere contra Deum. Sed hoc iterum non videtur
convenienter dici. Manifestum est enim quod omnia opera bona
referuntur ad caritatem Dei et proximi, unde pertinent ad aurum,
argentum et lapides pretiosos. Non ergo ad lignum, faenum et
stipulam. Et ideo dicendum est quod ipsa peccata venialia quae
admiscent se procurantibus terrena, significantur per lignum, faenum
et stipulam. Sicut enim huiusmodi congregantur in domo, et non
pertinent ad substantiam aedificii, et possunt comburi aedificio
remanente; ita etiam peccata venialia multiplicantur in homine,
manente spirituali aedificio; et pro istis patitur ignem vel temporalis
tribulationis in hac vita, vel Purgatorii post hanc vitam; et tamen
salutem consequitur aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod peccata venialia non dicuntur
superaedificari spirituali fundamento quasi directe supra ipsum posita,
sed quia ponuntur iuxta ipsum; sicut accipitur ibi, super flumina
Babylonis, idest iuxta. Quia peccata venialia non destruunt
spirituale aedificium, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod non dicitur de quocumque aedificante lignum,
faenum et stipulam, quod salvus sit quasi per ignem, sed solum de eo
qui aedificat supra fundamentum. Quod quidem non est fides informis,
ut quidam aestimabant, sed fides formata caritate, secundum illud
Ephes. III, in caritate radicati et fundati. Ille ergo qui
decedit cum peccato mortali et venialibus, habet quidem lignum, faenum
et stipulam, sed non superaedificata supra fundamentum spirituale. Et
ideo non erit salvus sic quasi per ignem.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt abstracti a cura temporalium
rerum, etsi aliquando venialiter peccent, tamen levia peccata venialia
committunt, et frequentissime per fervorem caritatis purgantur. Unde
tales non superaedificant venialia, quia in eis modicum manent. Sed
peccata venialia ipsorum qui circa terrena occupantur, diutius manent,
quia non ita frequenter recurrere possunt ad huiusmodi peccata delenda
per caritatis fervorem.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in I de caelo,
omnia tribus includuntur, scilicet principio, medio et fine. Et
secundum hoc, omnes gradus venialium peccatorum ad tria reducuntur,
scilicet ad lignum, quod diutius manet in igne; ad stipulam, quae
citissime expeditur; ad faenum, quod medio modo se habet. Secundum
enim quod peccata venialia sunt maioris vel minoris adhaerentiae vel
gravitatis, citius vel tardius per ignem purgantur.
|
|