|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo in statu
innocentiae potuerit peccare venialiter. Quia super illud I ad Tim.
II, Adam non est seductus, dicit Glossa, inexpertus divinae
severitatis, in eo falli potuit, ut crederet veniale esse commissum.
Sed hoc non credidisset, nisi venialiter peccare potuisset. Ergo
venialiter peccare potuit, non peccando mortaliter.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., non
est arbitrandum quod esset hominem deiecturus tentator, nisi
praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda. Elatio
autem deiectionem praecedens, quae facta est per peccatum mortale, non
potuit esse nisi peccatum veniale. Similiter etiam in eodem
Augustinus dicit quod virum sollicitavit aliqua experiendi cupiditas,
cum mulierem videret, sumpto vetito pomo, non esse mortuam. Videtur
etiam in Eva fuisse aliquis infidelitatis motus, in hoc quod de verbis
domini dubitavit, ut patet per hoc quod dixit, ne forte moriamur, ut
habetur Gen. III. Haec autem videntur esse venialia peccata.
Ergo homo potuit venialiter peccare, antequam mortaliter peccaret.
3. Praeterea, peccatum mortale magis opponitur integritati primi
status quam peccatum veniale. Sed homo potuit peccare mortaliter, non
obstante integritate primi status. Ergo etiam potuit peccare
venialiter.
Sed contra est quod cuilibet peccato debetur aliqua poena. Sed nihil
poenale esse potuit in statu innocentiae, ut Augustinus dicit, XIV
de Civ. Dei. Ergo non potuit peccare aliquo peccato quo non
eiiceretur ab illo integritatis statu. Sed peccatum veniale non mutat
statum hominis. Ergo non potuit peccare venialiter.
Respondeo dicendum quod communiter ponitur quod homo in statu
innocentiae non potuit venialiter peccare. Hoc autem non est sic
intelligendum, quasi id quod nobis est veniale, si ipse committeret,
esset sibi mortale, propter altitudinem sui status. Dignitas enim
personae est quaedam circumstantia aggravans peccatum, non tamen
transfert in aliam speciem, nisi forte superveniente deformitate
inobedientiae vel voti, vel alicuius huiusmodi, quod in proposito dici
non potest. Unde id quod est de se veniale, non potuit transferri in
mortale, propter dignitatem primi status. Sic ergo intelligendum est
quod non potuit peccare venialiter, quia non potuit esse ut committeret
aliquid quod esset de se veniale, antequam integritatem primi status
amitteret peccando mortaliter. Cuius ratio est quia peccatum veniale
in nobis contingit vel propter imperfectionem actus, sicut subiti motus
in genere peccatorum mortalium, vel propter inordinationem existentem
circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem. Utrumque
autem horum contingit propter quendam defectum ordinis, ex eo quod
inferius non continetur firmiter sub superiori. Quod enim in nobis
insurgat subitus motus sensualitatis, contingit ex hoc quod sensualitas
non est omnino subdita rationi. Quod vero insurgat subitus motus in
ratione ipsa, provenit in nobis ex hoc quod ipsa executio actus
rationis non subditur deliberationi quae est ex altiori bono, ut supra
dictum est. Quod vero humanus animus inordinetur circa ea quae sunt ad
finem, servato debito ordine ad finem, provenit ex hoc quod ea quae
sunt ad finem non ordinantur infallibiliter sub fine, qui tenet summum
locum, quasi principium in appetibilibus, ut supra dictum est. In
statu autem innocentiae, ut in primo habitum est, erat infallibilis
ordinis firmitas, ut semper inferius contineretur sub superiori,
quandiu summum hominis contineretur sub Deo, ut etiam Augustinus
dicit, XIV de Civ. Dei. Et ideo oportebat quod inordinatio in
homine non esset, nisi inciperet ab hoc quod summum hominis non
subderetur Deo; quod fit per peccatum mortale. Ex quo patet quod
homo in statu innocentiae non potuit peccare venialiter, antequam
peccaret mortaliter.
Ad primum ergo dicendum quod veniale non sumitur ibi secundum quod nunc
de veniali loquimur, sed dicitur veniale quod est facile remissibile.
Ad secundum dicendum quod illa elatio quae praecessit in animo
hominis, fuit primum hominis peccatum mortale, dicitur autem
praecessisse deiectionem eius in exteriorem actum peccati. Huiusmodi
autem elationem subsecuta est et experiendi cupiditas in viro, et
dubitatio in muliere; quae ex hoc solo in quandam elationem prorupit,
quod praecepti mentionem a serpente audivit, quasi nollet sub praecepto
contineri.
Ad tertium dicendum quod peccatum mortale intantum opponitur
integritati primi status, quod corrumpit ipsum, quod peccatum veniale
facere non potest. Et quia non potest simul esse quaecumque
inordinatio cum integritate primi status, consequens est quod primus
homo non potuerit peccare venialiter, antequam peccaret mortaliter.
|
|