|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod primi motus
sensualitatis in infidelibus sint peccata mortalia. Dicit enim
apostolus, ad Rom. VIII, quod nihil est damnationis his qui sunt
in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant, et loquitur ibi
de concupiscentia sensualitatis, ut ex praemissis apparet. Haec ergo
causa est quare concupiscere non sit damnabile his qui non secundum
carnem ambulant, consentiendo scilicet concupiscentiae, quia sunt in
Christo Iesu. Sed infideles non sunt in Christo Iesu. Ergo in
infidelibus est damnabile. Primi igitur motus infidelium sunt peccata
mortalia.
2. Praeterea, Anselmus dicit, in libro de gratia et Lib.
Arb., qui non sunt in Christo, sentientes carnem, sequuntur
damnationem, etiam si non secundum carnem ambulant. Sed damnatio non
debetur nisi peccato mortali. Ergo, cum homo sentiat carnem secundum
primum motum concupiscentiae, videtur quod primus motus concupiscentiae
in infidelibus sit peccatum mortale.
3. Praeterea, Anselmus dicit, in eodem libro, sic factus est
homo, ut concupiscentiam sentire non deberet. Hoc autem debitum
videtur homini remissum per gratiam baptismalem, quam infideles non
habent. Ergo quandocumque infidelis concupiscit, etiam si non
consentiat, peccat mortaliter, contra debitum faciens.
Sed contra est quod dicitur Act. X, non est personarum acceptor
Deus. Quod ergo uni non imputat ad damnationem, nec alteri. Sed
primos motus fidelibus non imputat ad damnationem. Ergo etiam nec
infidelibus.
Respondeo dicendum quod irrationabiliter dicitur quod primi motus
infidelium sint peccata mortalia, si eis non consentiatur. Et hoc
patet dupliciter. Primo quidem, quia ipsa sensualitas non potest esse
subiectum peccati mortalis, ut supra habitum est. Est autem eadem
natura sensualitatis in infidelibus et fidelibus. Unde non potest esse
quod solus motus sensualitatis in infidelibus sit peccatum mortale.
Alio modo, ex statu ipsius peccantis. Nunquam enim dignitas personae
diminuit peccatum, sed magis auget, ut ex supra dictis patet. Unde
nec peccatum est minus in fideli quam in infideli, sed multo maius.
Nam et infidelium peccata magis merentur veniam, propter ignorantiam,
secundum illud I ad Tim. I, misericordiam Dei consecutus sum,
quia ignorans feci in incredulitate mea; et peccata fidelium
aggravantur propter gratiae sacramenta, secundum illud Heb. X,
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui sanguinem
testamenti, in quo sanctificatus est, pollutum duxerit?
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur de damnatione debita
peccato originali, quae aufertur per gratiam Iesu Christi, quamvis
maneat concupiscentiae fomes. Unde hoc quod fideles concupiscunt, non
est in eis signum damnationis originalis peccati, sicut est in
infidelibus.
Et hoc etiam modo intelligendum est dictum Anselmi. Unde patet
solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod illud debitum non concupiscendi erat per
originalem iustitiam. Unde id quod opponitur tali debito, non
pertinet ad peccatum actuale, sed ad peccatum originale.
|
|