|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale possit
esse in aliquo cum solo originali. Dispositio enim praecedit habitum.
Sed veniale est dispositio ad mortale, ut supra dictum est. Ergo
veniale in infideli, cui non remittitur originale, invenitur ante
mortale. Et sic quandoque infideles habent peccata venialia cum
originali, sine mortalibus.
2. Praeterea, minus habet de connexione et convenientia veniale cum
mortali, quam mortale peccatum cum mortali. Sed infidelis subiectus
originali peccato, potest committere unum peccatum mortale et non
aliud. Ergo etiam potest committere peccatum veniale, et non
mortale.
3. Praeterea, determinari potest tempus in quo puer primo potest
esse actor peccati actualis. Ad quod tempus cum pervenerit, potest ad
minus per aliquod breve spatium stare, quin peccet mortaliter, quia
hoc etiam in maximis sceleratis contingit. In illo autem spatio,
quantumcumque brevi, potest peccare venialiter. Ergo peccatum veniale
potest esse in aliquo cum originali peccato, absque mortali.
Sed contra est quia pro peccato originali puniuntur homines in Limbo
puerorum, ubi non est poena sensus, ut infra dicetur. In Inferno
autem detruduntur homines propter solum peccatum mortale. Ergo non
erit locus in quo possit puniri ille qui habet peccatum veniale cum
originali solo.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod peccatum veniale sit in
aliquo cum originali peccato, absque mortali. Cuius ratio est quia
antequam ad annos discretionis perveniat, defectus aetatis, prohibens
usum rationis, excusat eum a peccato mortali, unde multo magis excusat
eum a peccato veniali, si committat aliquid quod sit ex genere suo
tale. Cum vero usum rationis habere inceperit, non omnino excusatur a
culpa venialis et mortalis peccati. Sed primum quod tunc homini
cogitandum occurrit, est deliberare de seipso. Et si quidem seipsum
ordinaverit ad debitum finem, per gratiam consequetur remissionem
originalis peccati. Si vero non ordinet seipsum ad debitum finem,
secundum quod in illa aetate est capax discretionis, peccabit
mortaliter, non faciens quod in se est. Et ex tunc non erit in eo
peccatum veniale sine mortali, nisi postquam totum fuerit sibi per
gratiam remissum.
Ad primum ergo dicendum quod veniale non est dispositio ex necessitate
praecedens mortale, sed contingenter, sicut labor disponit quandoque
ad febrem, non autem sicut calor disponit ad formam ignis.
Ad secundum dicendum quod non impeditur peccatum veniale esse simul cum
solo originali propter distantiam eius vel convenientiam; sed propter
defectum usus rationis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ab aliis peccatis mortalibus potest puer
incipiens habere usum rationis, per aliquod tempus abstinere, sed a
peccato omissionis praedictae non liberatur, nisi quam cito potest, se
convertat ad Deum. Primum enim quod occurrit homini discretionem
habenti est quod de seipso cogitet, ad quem alia ordinet sicut ad
finem, finis enim est prior in intentione. Et ideo hoc est tempus pro
quo obligatur ex Dei praecepto affirmativo, quo dominus dicit,
convertimini ad me, et ego convertar ad vos, Zachariae I.
|
|